Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. procurrit casto virginis e gremio,
  2. quod miserae oblitae molli sub veste locatum,
  3. dum adventu matris prosilit, excutitur;
  4. atque illud prono praeceps agitur decursu,
  5. huic manat tristi conscius ore rubor.
  1. Omnia qui magni dispexit lumina mundi,
  2. qui stellarum ortus comperit atque obitus,
  3. flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur,
  4. ut cedant certis sidera temporibus,
  5. ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans