Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. effluxisse meo forte putes animo,
  2. ut missum sponsi furtivo munere malum
  3. procurrit casto virginis e gremio,
  4. quod miserae oblitae molli sub veste locatum,
  5. dum adventu matris prosilit, excutitur;
  6. atque illud prono praeceps agitur decursu,
  7. huic manat tristi conscius ore rubor.
  1. Omnia qui magni dispexit lumina mundi,
  2. qui stellarum ortus comperit atque obitus,
  3. flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur,