Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. adspiciam posthac: at certe semper amabo,
  2. semper maesta tua carmina morte canam,
  3. qualia sub densis ramorum concinit umbris
  4. Daulias absumpti fata gemens Ityli,—
  5. sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto
  6. haec expressa tibi carmina Battiadae,
  7. ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis
  8. effluxisse meo forte putes animo,
  9. ut missum sponsi furtivo munere malum
  10. procurrit casto virginis e gremio,
  11. quod miserae oblitae molli sub veste locatum,
  12. dum adventu matris prosilit, excutitur;
  13. atque illud prono praeceps agitur decursu,
  14. huic manat tristi conscius ore rubor.
  1. Omnia qui magni dispexit lumina mundi,
  2. qui stellarum ortus comperit atque obitus,
  3. flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur,
  4. ut cedant certis sidera temporibus,
  5. ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans
  6. dulcis amor gyro devocet aerio,
  7. idem me ille Conon caelesti in lumine vidit
  8. e Bereniceo vertice caesariem
  9. fulgentem clare, quam cunctis illa deorum