Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  2. quantos illa tulit languenti corde timores,
  3. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  4. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  5. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  6. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  7. promittens tacito succendit vota labello.
  8. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  9. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  10. indomitus turbo contorquens flamine robur
  11. eruit (illa procul radicitus exturbata
  12. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  13. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  14. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  15. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  16. errabunda regens tenui vestigia filo,
  17. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  18. tecti frustraretur inobservabilis error.
  19. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  20. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  21. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  22. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  23. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  24. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  25. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  26. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  27. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  28. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  29. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  30. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  31. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  32. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  33. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  34. frigidulos udo singultus ore cientem:
  35. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  36. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  37. sicine discedens neglecto numine divum
  38. immernor ah devota domum periuria portas?
  39. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  40. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  41. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  42. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  43. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  44. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  45. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  46. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  47. nulla viri speret sermones esse fideles:
  48. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  49. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  50. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  51. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  52. certe ego te in medio versantem turbine leti
  53. eripui et potius germanum amittere crevi
  54. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  55. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  56. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  57. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  58. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  59. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  60. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  61. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  62. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  63. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  64. quae tibi iucundo famularer serva labore
  65. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  66. purpureave tuum constemens veste cubile.
  67. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  68. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  69. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  70. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  71. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  72. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  73. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  74. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  75. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  76. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  77. perfidus in Creta religasset navita funem,
  78. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  79. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  80. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  81. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  82. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  83. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui