Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  2. heu misere exagitans immiti corde furores,
  3. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  4. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  5. qualibus incensam iactastis mente puellam
  6. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  7. quantos illa tulit languenti corde timores,
  8. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  9. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  10. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  11. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  12. promittens tacito succendit vota labello.
  13. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  14. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  15. indomitus turbo contorquens flamine robur
  16. eruit (illa procul radicitus exturbata
  17. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  18. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  19. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  20. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  21. errabunda regens tenui vestigia filo,
  22. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  23. tecti frustraretur inobservabilis error.
  24. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  25. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  26. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  27. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  28. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  29. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  30. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  31. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  32. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  33. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  34. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  35. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  36. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  37. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  38. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  39. frigidulos udo singultus ore cientem:
  40. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  41. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  42. sicine discedens neglecto numine divum
  43. immernor ah devota domum periuria portas?
  44. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  45. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  46. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  47. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  48. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  49. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  50. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  51. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  52. nulla viri speret sermones esse fideles:
  53. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  54. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  55. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  56. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  57. certe ego te in medio versantem turbine leti
  58. eripui et potius germanum amittere crevi
  59. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  60. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  61. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  62. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  63. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  64. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  65. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  66. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  67. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  68. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  69. quae tibi iucundo famularer serva labore
  70. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  71. purpureave tuum constemens veste cubile.
  72. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  73. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  74. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  75. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  76. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  77. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  78. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  79. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  80. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  81. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  82. perfidus in Creta religasset navita funem,
  83. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  84. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  85. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  86. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  87. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  88. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  89. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  90. coniugis an fido consoler memet amore,
  91. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  92. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  93. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  94. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  95. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  96. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  97. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  98. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  99. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  100. quare, facta virum multantes vindice poena
  101. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  102. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  103. huc huc adventate, meas audite querelas,
  104. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  105. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  106. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  107. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  108. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  109. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  110. has postquam maesto profudit pectore voces
  111. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  112. adnuit invicto caelestum numine rector,
  113. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  114. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  115. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  116. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  117. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  118. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  119. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  120. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  121. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  122. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  123. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  124. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  125. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  126. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  127. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  128. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  129. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  130. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  131. sed primum multas expromam mente querelas
  132. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  133. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  134. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  135. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  136. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  137. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  138. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  139. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  140. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  141. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  142. funestam antennae deponant undique vestem
  143. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  144. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  145. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  146. haec mandata prius constanti mente tenentem
  147. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  148. aerium nivei montis liquere cacumen.
  149. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  150. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  151. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  152. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  153. amissum credens immiti Thesea fato.
  154. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  155. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  156. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  157. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  158. multiplices animo volvebat saucia curas.
  159. at parte ex alia florens volitabat Iacchus