Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  2. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  3. heu misere exagitans immiti corde furores,
  4. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  5. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  6. qualibus incensam iactastis mente puellam
  7. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  8. quantos illa tulit languenti corde timores,
  9. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  10. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  11. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  12. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  13. promittens tacito succendit vota labello.
  14. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  15. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  16. indomitus turbo contorquens flamine robur
  17. eruit (illa procul radicitus exturbata
  18. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  19. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  20. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  21. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  22. errabunda regens tenui vestigia filo,
  23. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  24. tecti frustraretur inobservabilis error.
  25. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  26. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  27. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  28. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  29. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  30. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  31. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  32. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  33. saepe illam perhibent ardenti corde furentem