Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. non prius ex illo flagrantia declinavit
  2. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  3. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  4. heu misere exagitans immiti corde furores,
  5. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  6. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  7. qualibus incensam iactastis mente puellam
  8. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  9. quantos illa tulit languenti corde timores,
  10. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  11. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  12. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  13. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  14. promittens tacito succendit vota labello.
  15. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  16. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  17. indomitus turbo contorquens flamine robur
  18. eruit (illa procul radicitus exturbata
  19. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  20. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  21. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  22. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  23. errabunda regens tenui vestigia filo,
  24. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  25. tecti frustraretur inobservabilis error.
  26. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  27. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  28. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  29. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  30. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  31. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  32. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  33. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  34. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  35. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  36. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  37. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  38. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  39. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  40. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  41. frigidulos udo singultus ore cientem:
  42. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  43. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  44. sicine discedens neglecto numine divum
  45. immernor ah devota domum periuria portas?
  46. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  47. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  48. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  49. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  50. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  51. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  52. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  53. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  54. nulla viri speret sermones esse fideles:
  55. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  56. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  57. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  58. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  59. certe ego te in medio versantem turbine leti
  60. eripui et potius germanum amittere crevi
  61. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  62. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  63. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  64. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  65. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  66. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  67. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  68. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  69. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  70. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  71. quae tibi iucundo famularer serva labore
  72. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  73. purpureave tuum constemens veste cubile.
  74. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  75. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  76. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  77. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  78. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  79. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  80. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  81. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  82. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  83. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  84. perfidus in Creta religasset navita funem,
  85. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  86. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  87. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  88. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  89. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  90. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  91. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  92. coniugis an fido consoler memet amore,
  93. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  94. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  95. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  96. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  97. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  98. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  99. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  100. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  101. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  102. quare, facta virum multantes vindice poena
  103. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  104. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  105. huc huc adventate, meas audite querelas,
  106. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  107. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  108. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  109. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  110. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  111. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  112. has postquam maesto profudit pectore voces
  113. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  114. adnuit invicto caelestum numine rector,
  115. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  116. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  117. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  118. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  119. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  120. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  121. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  122. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  123. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  124. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  125. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  126. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  127. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  128. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  129. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  130. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  131. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  132. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  133. sed primum multas expromam mente querelas
  134. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  135. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  136. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  137. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  138. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  139. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  140. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  141. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  142. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  143. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  144. funestam antennae deponant undique vestem
  145. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  146. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  147. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  148. haec mandata prius constanti mente tenentem
  149. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  150. aerium nivei montis liquere cacumen.
  151. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  152. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  153. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  154. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  155. amissum credens immiti Thesea fato.
  156. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  157. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  158. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  159. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  160. multiplices animo volvebat saucia curas.
  161. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  162. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  163. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  164. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  165. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  166. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  167. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  168. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  169. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  170. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  171. plangebant aliae proceris tympana palmis
  172. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  173. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  174. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  175. talibus amplifice vestis decorata figuris
  176. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  177. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  178. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  179. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  180. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  181. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  182. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  183. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  184. post vento crescente magis magis increbescunt
  185. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  186. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  187. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  188. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  189. advenit Chiron portans silvestria dona:
  190. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  191. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  192. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  193. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,