Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. non prius ex illo flagrantia declinavit
  2. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  3. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  4. heu misere exagitans immiti corde furores,
  5. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  6. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  7. qualibus incensam iactastis mente puellam
  8. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  9. quantos illa tulit languenti corde timores,
  10. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  11. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  12. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  13. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  14. promittens tacito succendit vota labello.
  15. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  16. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  17. indomitus turbo contorquens flamine robur
  18. eruit (illa procul radicitus exturbata
  19. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  20. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  21. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  22. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  23. errabunda regens tenui vestigia filo,
  24. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  25. tecti frustraretur inobservabilis error.
  26. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  27. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  28. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  29. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  30. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  31. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  32. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  33. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  34. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  35. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  36. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  37. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  38. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  39. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  40. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  41. frigidulos udo singultus ore cientem:
  42. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  43. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  44. sicine discedens neglecto numine divum
  45. immernor ah devota domum periuria portas?
  46. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  47. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  48. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  49. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  50. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  51. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  52. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  53. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  54. nulla viri speret sermones esse fideles:
  55. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  56. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  57. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  58. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  59. certe ego te in medio versantem turbine leti