Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. non prius ex illo flagrantia declinavit
  2. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  3. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  4. heu misere exagitans immiti corde furores,
  5. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  6. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  7. qualibus incensam iactastis mente puellam
  8. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  9. quantos illa tulit languenti corde timores,
  10. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  11. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  12. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  13. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  14. promittens tacito succendit vota labello.
  15. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  16. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  17. indomitus turbo contorquens flamine robur
  18. eruit (illa procul radicitus exturbata
  19. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  20. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  21. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  22. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  23. errabunda regens tenui vestigia filo,
  24. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  25. tecti frustraretur inobservabilis error.
  26. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  27. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  28. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  29. quae misera in gnata deperdita laetabatur,