Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. aurave distinctos educit verna colores,
  2. non prius ex illo flagrantia declinavit
  3. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  4. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  5. heu misere exagitans immiti corde furores,
  6. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  7. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  8. qualibus incensam iactastis mente puellam
  9. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  10. quantos illa tulit languenti corde timores,
  11. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  12. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  13. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  14. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  15. promittens tacito succendit vota labello.
  16. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  17. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  18. indomitus turbo contorquens flamine robur
  19. eruit (illa procul radicitus exturbata
  20. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  21. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  22. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  23. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  24. errabunda regens tenui vestigia filo,
  25. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  26. tecti frustraretur inobservabilis error.
  27. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  28. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  29. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  30. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  31. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  32. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  33. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  34. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  35. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  36. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  37. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  38. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  39. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  40. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  41. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  42. frigidulos udo singultus ore cientem:
  43. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  44. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  45. sicine discedens neglecto numine divum
  46. immernor ah devota domum periuria portas?
  47. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  48. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  49. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  50. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  51. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  52. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  53. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  54. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  55. nulla viri speret sermones esse fideles:
  56. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  57. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  58. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  59. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  60. certe ego te in medio versantem turbine leti
  61. eripui et potius germanum amittere crevi
  62. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  63. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  64. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  65. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  66. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  67. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  68. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  69. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  70. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  71. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  72. quae tibi iucundo famularer serva labore
  73. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  74. purpureave tuum constemens veste cubile.
  75. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  76. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  77. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  78. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  79. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  80. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  81. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  82. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  83. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  84. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  85. perfidus in Creta religasset navita funem,
  86. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  87. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  88. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  89. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  90. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  91. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  92. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  93. coniugis an fido consoler memet amore,
  94. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  95. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  96. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  97. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  98. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  99. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  100. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  101. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  102. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  103. quare, facta virum multantes vindice poena
  104. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  105. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  106. huc huc adventate, meas audite querelas,
  107. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  108. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  109. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  110. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  111. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  112. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  113. has postquam maesto profudit pectore voces
  114. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  115. adnuit invicto caelestum numine rector,
  116. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  117. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  118. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  119. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  120. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  121. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  122. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  123. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  124. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  125. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  126. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  127. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  128. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  129. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  130. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  131. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  132. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  133. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  134. sed primum multas expromam mente querelas
  135. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  136. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  137. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  138. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  139. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  140. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  141. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  142. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  143. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  144. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  145. funestam antennae deponant undique vestem
  146. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  147. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  148. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  149. haec mandata prius constanti mente tenentem
  150. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  151. aerium nivei montis liquere cacumen.
  152. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  153. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  154. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  155. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  156. amissum credens immiti Thesea fato.
  157. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  158. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  159. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  160. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  161. multiplices animo volvebat saucia curas.
  162. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  163. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  164. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  165. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  166. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  167. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  168. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  169. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  170. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  171. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  172. plangebant aliae proceris tympana palmis
  173. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  174. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  175. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  176. talibus amplifice vestis decorata figuris
  177. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  178. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  179. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  180. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  181. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  182. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  183. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  184. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  185. post vento crescente magis magis increbescunt
  186. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  187. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  188. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  189. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  190. advenit Chiron portans silvestria dona:
  191. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  192. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  193. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  194. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  195. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  196. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  197. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  198. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  199. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  200. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  201. non sine nutanti platano lentaque sorore
  202. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  203. haec circum sedes late contexta locavit,
  204. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  205. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  206. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  207. quam quondam silici restrictus membra catena
  208. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  209. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  210. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  211. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  212. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  213. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  214. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  215. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  216. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  217. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  218. his corpus tremulum complectens undique vestis
  219. candida purpurea talos incinxerat ora,
  220. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  221. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  222. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  223. dextera tum leviter deducens fila supinis
  224. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  225. libratum tereti versabat turbine fusum,
  226. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  227. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  228. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  229. ante pedes autem candentis mollia lanae
  230. vellera virgati custodibant calathisci.
  231. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  232. talia divino fuderunt carmine fata,
  233. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  234. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  235. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  236. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  237. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  238. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  239. adveniet tibi iam portans optata maritis
  240. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  241. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  242. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  243. levia substernens robusto bracchia collo.
  244. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  245. nulla domus tales unquam contexit amores,
  246. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  247. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  248. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  249. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  250. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  251. qui persaepe vago victor certamine cursus
  252. flammea praevertet celeris vestigia cervae.