Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. aurave distinctos educit verna colores,
  2. non prius ex illo flagrantia declinavit
  3. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  4. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  5. heu misere exagitans immiti corde furores,
  6. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  7. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  8. qualibus incensam iactastis mente puellam
  9. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  10. quantos illa tulit languenti corde timores,
  11. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  12. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  13. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  14. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  15. promittens tacito succendit vota labello.
  16. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  17. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  18. indomitus turbo contorquens flamine robur
  19. eruit (illa procul radicitus exturbata
  20. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  21. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  22. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  23. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  24. errabunda regens tenui vestigia filo,
  25. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  26. tecti frustraretur inobservabilis error.
  27. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  28. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  29. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  30. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  31. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  32. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  33. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  34. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  35. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  36. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  37. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  38. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  39. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  40. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  41. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  42. frigidulos udo singultus ore cientem:
  43. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  44. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  45. sicine discedens neglecto numine divum
  46. immernor ah devota domum periuria portas?
  47. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  48. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  49. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  50. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  51. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  52. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  53. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  54. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  55. nulla viri speret sermones esse fideles:
  56. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  57. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  58. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  59. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  60. certe ego te in medio versantem turbine leti
  61. eripui et potius germanum amittere crevi
  62. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  63. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  64. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  65. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  66. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  67. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  68. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  69. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,