Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  2. aurave distinctos educit verna colores,
  3. non prius ex illo flagrantia declinavit
  4. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  5. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  6. heu misere exagitans immiti corde furores,
  7. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  8. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  9. qualibus incensam iactastis mente puellam
  10. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  11. quantos illa tulit languenti corde timores,
  12. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  13. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  14. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  15. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  16. promittens tacito succendit vota labello.
  17. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  18. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  19. indomitus turbo contorquens flamine robur
  20. eruit (illa procul radicitus exturbata
  21. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  22. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  23. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  24. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  25. errabunda regens tenui vestigia filo,
  26. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  27. tecti frustraretur inobservabilis error.
  28. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  29. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  30. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  31. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  32. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  33. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  34. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  35. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  36. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  37. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  38. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  39. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  40. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  41. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  42. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  43. frigidulos udo singultus ore cientem:
  44. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  45. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  46. sicine discedens neglecto numine divum
  47. immernor ah devota domum periuria portas?
  48. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  49. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  50. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  51. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  52. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  53. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  54. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  55. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  56. nulla viri speret sermones esse fideles:
  57. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  58. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  59. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  60. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  61. certe ego te in medio versantem turbine leti
  62. eripui et potius germanum amittere crevi
  63. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  64. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  65. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  66. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  67. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  68. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  69. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  70. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  71. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  72. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  73. quae tibi iucundo famularer serva labore
  74. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  75. purpureave tuum constemens veste cubile.
  76. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  77. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  78. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  79. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  80. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  81. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  82. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  83. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  84. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  85. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  86. perfidus in Creta religasset navita funem,
  87. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  88. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  89. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  90. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  91. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  92. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  93. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  94. coniugis an fido consoler memet amore,
  95. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  96. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  97. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  98. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  99. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  100. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  101. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  102. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  103. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  104. quare, facta virum multantes vindice poena
  105. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  106. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  107. huc huc adventate, meas audite querelas,
  108. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  109. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  110. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  111. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  112. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  113. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  114. has postquam maesto profudit pectore voces
  115. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  116. adnuit invicto caelestum numine rector,
  117. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  118. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  119. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  120. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  121. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  122. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  123. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  124. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  125. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  126. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  127. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  128. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  129. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  130. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  131. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  132. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  133. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  134. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  135. sed primum multas expromam mente querelas
  136. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  137. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  138. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  139. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  140. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  141. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  142. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  143. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  144. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  145. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  146. funestam antennae deponant undique vestem
  147. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  148. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  149. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  150. haec mandata prius constanti mente tenentem
  151. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  152. aerium nivei montis liquere cacumen.
  153. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  154. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  155. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  156. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  157. amissum credens immiti Thesea fato.
  158. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  159. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  160. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  161. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  162. multiplices animo volvebat saucia curas.
  163. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  164. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  165. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  166. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  167. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  168. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  169. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  170. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  171. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  172. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  173. plangebant aliae proceris tympana palmis
  174. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  175. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  176. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  177. talibus amplifice vestis decorata figuris
  178. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  179. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  180. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  181. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  182. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  183. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  184. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  185. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  186. post vento crescente magis magis increbescunt
  187. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  188. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  189. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  190. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  191. advenit Chiron portans silvestria dona:
  192. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  193. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  194. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  195. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  196. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  197. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  198. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  199. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  200. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  201. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  202. non sine nutanti platano lentaque sorore
  203. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  204. haec circum sedes late contexta locavit,
  205. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  206. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  207. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  208. quam quondam silici restrictus membra catena
  209. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  210. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  211. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  212. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  213. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  214. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  215. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  216. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  217. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  218. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  219. his corpus tremulum complectens undique vestis
  220. candida purpurea talos incinxerat ora,
  221. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  222. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  223. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  224. dextera tum leviter deducens fila supinis
  225. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  226. libratum tereti versabat turbine fusum,
  227. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  228. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  229. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  230. ante pedes autem candentis mollia lanae
  231. vellera virgati custodibant calathisci.
  232. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  233. talia divino fuderunt carmine fata,
  234. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  235. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  236. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  237. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  238. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  239. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  240. adveniet tibi iam portans optata maritis
  241. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  242. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  243. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  244. levia substernens robusto bracchia collo.
  245. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  246. nulla domus tales unquam contexit amores,
  247. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  248. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  249. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  250. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  251. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  252. qui persaepe vago victor certamine cursus
  253. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  254. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  255. non illi quisquam bello se conferet heros,
  256. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  257. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  258. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  259. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  260. illius egregias virtutes claraque facta
  261. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  262. cum incultum cano solvent a vertice crinem
  263. putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
  264. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  265. namque velut densas praecerpens messor aristas
  266. sole sub ardenti flaventia demetit arva,
  267. Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
  268. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  269. testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
  270. quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
  271. cuius iter caesis angustans corporum acervis
  272. alta tepefaciet permixta flumina caede.
  273. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  274. denique testis erit morti quoque reddita praeda
  275. cum teres excelso coacervatum aggere bustum
  276. excipiet niveos percussae virginis artus.
  277. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  278. nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis
  279. urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,
  280. alta Polyxenia madefient caede sepulcra,
  281. quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,
  282. proiciet truncum submisso poplite corpus.
  283. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  284. quare agite optatos animi coniungite amores.
  285. accipiat coniunx felici foedere divam,
  286. dedatur cupido iam dudum nupta marito.
  287. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  288. non illam nutrix orienti luce revisens
  289. hesterno collum poterit circumdare filo
  290. (currite ducentes subtegmina, currite, fusi),
  291. anxia nec mater discordis maesta puellae
  292. secubitu caros mittet sperare nepotes.
  293. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.”
  294. talia praefantes quondam felicia Pelei
  295. carmina divino cecinerunt pectore Parcae.
  296. praesentes namque ante domos invisere castas
  297. heroum et sese mortali ostendere coetu
  298. caelicolae nondum spreta pietate solebant.
  299. saepe pater divum templo in fulgente, revisens
  300. annua cum festis venissent sacra diebus,
  301. conspexit terra centum procumbere tauros.
  302. saepe vagus Liber Parnasi vertice summo
  303. Thyiadas effusis euantis crinibus egit,
  304. cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes
  305. acciperent laeti divum fumantibus aris.
  306. saepe in letifero belli certamine Mavors
  307. aut rapidi Tritonis era aut Rhamnusia virgo
  308. armatas hominum est praesens hortata catervas.
  309. sed postquam tellus scelere est imbuta nefando,
  310. iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt,
  311. perfudere manus fraterno sanguine fratres,
  312. destitit exstinctos natus lugere parentes,
  313. optavit genitor primaevi funera nati
  314. Liber ut innuptae poteretur flore novercae,
  315. ignaro mater substernens se impia nato
  316. impia non verita est divos scelerare parentes,
  317. omnia fanda nefanda malo permixta furore
  318. iustificam nobis mentem avertere deorum.
  319. quare nec talis dignantur visere coetus
  320. nec se contingi patiuntur lumine claro.
  1. Etsi me adsiduo defectum cura dolore
  2. sevocat a doctis, Ortale, virginibus,
  3. nec potis est dulcis Musarum expromere fetus
  4. mens animi: tantis fluctuat ipsa malis,—
  5. namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris
  6. pallidulum manans adluit unda pedem,
  7. Troia Rhoeteo quem subter litore tellus
  8. Ereptum nostris obterit ex oculis.
  9. ---
  10. nunquam ego te vita frater amabilior
  11. adspiciam posthac: at certe semper amabo,