Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  2. aurave distinctos educit verna colores,
  3. non prius ex illo flagrantia declinavit
  4. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  5. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  6. heu misere exagitans immiti corde furores,
  7. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  8. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  9. qualibus incensam iactastis mente puellam
  10. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  11. quantos illa tulit languenti corde timores,
  12. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  13. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  14. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  15. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  16. promittens tacito succendit vota labello.
  17. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  18. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  19. indomitus turbo contorquens flamine robur
  20. eruit (illa procul radicitus exturbata
  21. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  22. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  23. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  24. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  25. errabunda regens tenui vestigia filo,
  26. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  27. tecti frustraretur inobservabilis error.
  28. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  29. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  30. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  31. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  32. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  33. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  34. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  35. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  36. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  37. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  38. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  39. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  40. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  41. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  42. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  43. frigidulos udo singultus ore cientem: