Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. lectulus in molli complexu matris alebat,
  2. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  3. aurave distinctos educit verna colores,
  4. non prius ex illo flagrantia declinavit
  5. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  6. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  7. heu misere exagitans immiti corde furores,
  8. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  9. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  10. qualibus incensam iactastis mente puellam
  11. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  12. quantos illa tulit languenti corde timores,
  13. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  14. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  15. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  16. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  17. promittens tacito succendit vota labello.
  18. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  19. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  20. indomitus turbo contorquens flamine robur
  21. eruit (illa procul radicitus exturbata
  22. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  23. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  24. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  25. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  26. errabunda regens tenui vestigia filo,
  27. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  28. tecti frustraretur inobservabilis error.
  29. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  30. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  31. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  32. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  33. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  34. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  35. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  36. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  37. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  38. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  39. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  40. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  41. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  42. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  43. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  44. frigidulos udo singultus ore cientem:
  45. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  46. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  47. sicine discedens neglecto numine divum
  48. immernor ah devota domum periuria portas?
  49. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  50. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  51. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  52. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  53. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  54. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  55. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  56. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  57. nulla viri speret sermones esse fideles:
  58. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  59. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  60. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  61. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  62. certe ego te in medio versantem turbine leti
  63. eripui et potius germanum amittere crevi
  64. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  65. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  66. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  67. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  68. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  69. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  70. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  71. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  72. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  73. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  74. quae tibi iucundo famularer serva labore
  75. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  76. purpureave tuum constemens veste cubile.
  77. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  78. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  79. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  80. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  81. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  82. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  83. fors etiam nostris invidit questibus auris.