Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. lectulus in molli complexu matris alebat,
  2. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  3. aurave distinctos educit verna colores,
  4. non prius ex illo flagrantia declinavit
  5. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  6. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  7. heu misere exagitans immiti corde furores,
  8. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  9. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  10. qualibus incensam iactastis mente puellam
  11. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  12. quantos illa tulit languenti corde timores,
  13. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  14. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  15. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  16. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  17. promittens tacito succendit vota labello.
  18. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  19. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  20. indomitus turbo contorquens flamine robur
  21. eruit (illa procul radicitus exturbata
  22. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  23. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  24. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  25. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  26. errabunda regens tenui vestigia filo,
  27. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  28. tecti frustraretur inobservabilis error.
  29. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  30. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  31. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  32. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  33. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,