Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  2. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  3. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  4. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  5. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  6. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  7. spinosas Erycina serens in pectore curas
  8. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  9. egressus curvis e litoribus Piraei
  10. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  11. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  12. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  13. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  14. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  15. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  16. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  17. proicere optavit potius quam talia Cretam
  18. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  19. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  20. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  21. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  22. regia, quam suavis exspirans castus odores
  23. lectulus in molli complexu matris alebat,
  24. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  25. aurave distinctos educit verna colores,
  26. non prius ex illo flagrantia declinavit
  27. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  28. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  29. heu misere exagitans immiti corde furores,
  30. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  31. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  32. qualibus incensam iactastis mente puellam
  33. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!