Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  2. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  3. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  4. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  5. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  6. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  7. spinosas Erycina serens in pectore curas
  8. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  9. egressus curvis e litoribus Piraei
  10. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  11. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  12. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  13. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  14. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  15. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  16. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  17. proicere optavit potius quam talia Cretam
  18. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  19. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  20. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  21. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  22. regia, quam suavis exspirans castus odores
  23. lectulus in molli complexu matris alebat,
  24. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  25. aurave distinctos educit verna colores,
  26. non prius ex illo flagrantia declinavit
  27. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  28. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  29. heu misere exagitans immiti corde furores,
  30. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  31. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  32. qualibus incensam iactastis mente puellam
  33. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  34. quantos illa tulit languenti corde timores,
  35. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  36. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  37. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  38. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  39. promittens tacito succendit vota labello.
  40. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  41. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  42. indomitus turbo contorquens flamine robur
  43. eruit (illa procul radicitus exturbata
  44. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  45. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  46. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  47. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  48. errabunda regens tenui vestigia filo,
  49. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  50. tecti frustraretur inobservabilis error.
  51. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  52. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  53. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  54. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  55. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  56. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  57. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  58. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  59. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  60. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  61. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  62. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  63. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  64. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  65. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  66. frigidulos udo singultus ore cientem:
  67. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  68. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  69. sicine discedens neglecto numine divum
  70. immernor ah devota domum periuria portas?
  71. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  72. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  73. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  74. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  75. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  76. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  77. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  78. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  79. nulla viri speret sermones esse fideles:
  80. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  81. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  82. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  83. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  84. certe ego te in medio versantem turbine leti
  85. eripui et potius germanum amittere crevi
  86. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  87. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  88. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  89. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  90. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  91. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  92. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  93. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  94. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  95. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  96. quae tibi iucundo famularer serva labore
  97. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  98. purpureave tuum constemens veste cubile.
  99. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  100. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  101. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  102. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  103. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  104. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  105. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  106. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  107. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  108. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  109. perfidus in Creta religasset navita funem,
  110. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  111. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  112. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  113. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  114. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  115. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  116. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  117. coniugis an fido consoler memet amore,
  118. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  119. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  120. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  121. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  122. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  123. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  124. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  125. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  126. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  127. quare, facta virum multantes vindice poena
  128. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  129. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  130. huc huc adventate, meas audite querelas,
  131. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  132. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  133. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  134. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  135. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  136. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  137. has postquam maesto profudit pectore voces
  138. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  139. adnuit invicto caelestum numine rector,
  140. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  141. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  142. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  143. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  144. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  145. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  146. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  147. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  148. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  149. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  150. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  151. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  152. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  153. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  154. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  155. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  156. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  157. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  158. sed primum multas expromam mente querelas
  159. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  160. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  161. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  162. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  163. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  164. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  165. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,