Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- non tereti strophio lactentis vincta papillas,
- omnia quae toto delapsa e corpore passim
- ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
- sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
- illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
- toto animo, tota pendebat perdita mente.
- ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
- spinosas Erycina serens in pectore curas
- illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
- egressus curvis e litoribus Piraei
- attigit iniusti regis Gortynia tecta.
- nam perhibent olim crudeli peste coactam
- Androgeoneae poenas exsolvere caedis
- electos iuvenes simul et decus innuptarum
- Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
- quis angusta malis cum moenia vexarentur,
- ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
- proicere optavit potius quam talia Cretam
- funera Cecropiae nec funera portarentur.
- atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
- magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
- hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
- regia, quam suavis exspirans castus odores
- lectulus in molli complexu matris alebat,
- quales Eurotae progignunt flumina myrtos