Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  2. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  3. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  4. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  5. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  6. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  7. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  8. spinosas Erycina serens in pectore curas
  9. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  10. egressus curvis e litoribus Piraei
  11. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  12. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  13. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  14. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  15. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  16. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  17. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  18. proicere optavit potius quam talia Cretam
  19. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  20. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  21. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  22. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  23. regia, quam suavis exspirans castus odores
  24. lectulus in molli complexu matris alebat,
  25. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  26. aurave distinctos educit verna colores,
  27. non prius ex illo flagrantia declinavit
  28. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  29. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  30. heu misere exagitans immiti corde furores,
  31. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  32. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  33. qualibus incensam iactastis mente puellam
  34. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  35. quantos illa tulit languenti corde timores,
  36. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  37. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  38. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  39. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  40. promittens tacito succendit vota labello.
  41. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  42. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  43. indomitus turbo contorquens flamine robur
  44. eruit (illa procul radicitus exturbata
  45. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  46. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  47. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  48. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  49. errabunda regens tenui vestigia filo,
  50. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  51. tecti frustraretur inobservabilis error.
  52. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  53. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  54. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  55. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  56. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  57. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  58. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  59. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  60. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  61. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  62. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  63. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  64. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  65. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  66. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  67. frigidulos udo singultus ore cientem:
  68. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  69. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  70. sicine discedens neglecto numine divum
  71. immernor ah devota domum periuria portas?
  72. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  73. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  74. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  75. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  76. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  77. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  78. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  79. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  80. nulla viri speret sermones esse fideles:
  81. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  82. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  83. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  84. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  85. certe ego te in medio versantem turbine leti
  86. eripui et potius germanum amittere crevi
  87. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  88. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  89. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  90. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  91. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  92. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  93. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  94. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  95. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  96. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  97. quae tibi iucundo famularer serva labore
  98. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  99. purpureave tuum constemens veste cubile.
  100. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  101. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  102. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  103. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  104. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  105. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  106. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  107. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  108. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  109. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  110. perfidus in Creta religasset navita funem,
  111. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  112. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  113. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  114. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  115. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  116. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  117. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  118. coniugis an fido consoler memet amore,
  119. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  120. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  121. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  122. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  123. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  124. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  125. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  126. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  127. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  128. quare, facta virum multantes vindice poena
  129. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  130. frons exspirantis praeportat pectoris iras,