Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. non contecta levi velatum pectus amictu,
  2. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  3. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  4. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  5. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  6. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  7. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  8. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  9. spinosas Erycina serens in pectore curas
  10. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  11. egressus curvis e litoribus Piraei
  12. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  13. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  14. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  15. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  16. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  17. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  18. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  19. proicere optavit potius quam talia Cretam
  20. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  21. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  22. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.