Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. non contecta levi velatum pectus amictu,
  2. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  3. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  4. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  5. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  6. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  7. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  8. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  9. spinosas Erycina serens in pectore curas
  10. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  11. egressus curvis e litoribus Piraei
  12. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  13. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  14. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  15. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  16. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  17. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  18. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  19. proicere optavit potius quam talia Cretam
  20. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  21. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  22. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  23. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  24. regia, quam suavis exspirans castus odores
  25. lectulus in molli complexu matris alebat,
  26. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  27. aurave distinctos educit verna colores,
  28. non prius ex illo flagrantia declinavit
  29. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  30. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  31. heu misere exagitans immiti corde furores,
  32. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  33. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  34. qualibus incensam iactastis mente puellam
  35. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  36. quantos illa tulit languenti corde timores,
  37. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  38. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  39. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  40. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  41. promittens tacito succendit vota labello.
  42. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  43. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  44. indomitus turbo contorquens flamine robur
  45. eruit (illa procul radicitus exturbata
  46. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  47. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  48. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  49. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  50. errabunda regens tenui vestigia filo,
  51. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  52. tecti frustraretur inobservabilis error.
  53. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  54. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  55. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  56. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  57. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  58. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  59. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  60. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  61. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  62. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  63. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  64. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  65. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  66. mollia nudatae tollentem tegmina surae,