Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  2. non contecta levi velatum pectus amictu,
  3. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  4. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  5. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  6. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  7. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  8. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  9. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  10. spinosas Erycina serens in pectore curas
  11. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  12. egressus curvis e litoribus Piraei
  13. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  14. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  15. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  16. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  17. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  18. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  19. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  20. proicere optavit potius quam talia Cretam
  21. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  22. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  23. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  24. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo