Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  2. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  3. non contecta levi velatum pectus amictu,
  4. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  5. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  6. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  7. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  8. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  9. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  10. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  11. spinosas Erycina serens in pectore curas
  12. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  13. egressus curvis e litoribus Piraei
  14. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  15. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  16. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  17. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  18. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  19. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  20. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  21. proicere optavit potius quam talia Cretam
  22. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  23. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  24. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  25. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  26. regia, quam suavis exspirans castus odores
  27. lectulus in molli complexu matris alebat,
  28. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  29. aurave distinctos educit verna colores,
  30. non prius ex illo flagrantia declinavit
  31. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  32. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  33. heu misere exagitans immiti corde furores,
  34. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  35. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  36. qualibus incensam iactastis mente puellam
  37. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  38. quantos illa tulit languenti corde timores,
  39. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  40. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  41. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  42. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  43. promittens tacito succendit vota labello.
  44. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  45. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  46. indomitus turbo contorquens flamine robur
  47. eruit (illa procul radicitus exturbata
  48. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  49. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  50. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  51. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  52. errabunda regens tenui vestigia filo,
  53. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  54. tecti frustraretur inobservabilis error.
  55. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  56. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  57. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  58. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  59. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  60. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  61. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  62. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  63. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  64. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  65. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  66. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  67. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  68. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  69. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  70. frigidulos udo singultus ore cientem:
  71. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  72. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  73. sicine discedens neglecto numine divum
  74. immernor ah devota domum periuria portas?
  75. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  76. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  77. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  78. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  79. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  80. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  81. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  82. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  83. nulla viri speret sermones esse fideles:
  84. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  85. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  86. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  87. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  88. certe ego te in medio versantem turbine leti
  89. eripui et potius germanum amittere crevi
  90. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  91. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  92. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  93. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  94. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  95. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  96. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  97. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  98. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  99. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  100. quae tibi iucundo famularer serva labore
  101. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  102. purpureave tuum constemens veste cubile.
  103. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  104. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  105. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  106. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  107. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  108. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  109. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  110. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  111. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  112. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  113. perfidus in Creta religasset navita funem,
  114. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  115. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  116. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  117. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  118. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  119. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  120. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  121. coniugis an fido consoler memet amore,
  122. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  123. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  124. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  125. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  126. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  127. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  128. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  129. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  130. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  131. quare, facta virum multantes vindice poena
  132. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  133. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  134. huc huc adventate, meas audite querelas,
  135. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  136. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  137. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  138. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  139. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  140. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  141. has postquam maesto profudit pectore voces
  142. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  143. adnuit invicto caelestum numine rector,
  144. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  145. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  146. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  147. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  148. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  149. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  150. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  151. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  152. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  153. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  154. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  155. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  156. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  157. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  158. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  159. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  160. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  161. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  162. sed primum multas expromam mente querelas
  163. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  164. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  165. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  166. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  167. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  168. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  169. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  170. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  171. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  172. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  173. funestam antennae deponant undique vestem
  174. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  175. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  176. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  177. haec mandata prius constanti mente tenentem
  178. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  179. aerium nivei montis liquere cacumen.
  180. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  181. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  182. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  183. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  184. amissum credens immiti Thesea fato.
  185. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  186. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  187. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  188. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  189. multiplices animo volvebat saucia curas.
  190. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  191. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  192. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  193. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  194. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  195. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  196. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  197. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  198. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  199. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  200. plangebant aliae proceris tympana palmis
  201. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  202. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  203. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  204. talibus amplifice vestis decorata figuris
  205. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  206. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  207. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  208. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  209. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  210. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  211. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  212. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  213. post vento crescente magis magis increbescunt
  214. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  215. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  216. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  217. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  218. advenit Chiron portans silvestria dona:
  219. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  220. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  221. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  222. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  223. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  224. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  225. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  226. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  227. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  228. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  229. non sine nutanti platano lentaque sorore
  230. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  231. haec circum sedes late contexta locavit,
  232. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  233. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  234. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  235. quam quondam silici restrictus membra catena
  236. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  237. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  238. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  239. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  240. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  241. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  242. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  243. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  244. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  245. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  246. his corpus tremulum complectens undique vestis
  247. candida purpurea talos incinxerat ora,
  248. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  249. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  250. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  251. dextera tum leviter deducens fila supinis
  252. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  253. libratum tereti versabat turbine fusum,
  254. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  255. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  256. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  257. ante pedes autem candentis mollia lanae
  258. vellera virgati custodibant calathisci.
  259. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  260. talia divino fuderunt carmine fata,
  261. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  262. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  263. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  264. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  265. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  266. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  267. adveniet tibi iam portans optata maritis
  268. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  269. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  270. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  271. levia substernens robusto bracchia collo.
  272. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  273. nulla domus tales unquam contexit amores,
  274. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  275. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  276. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  277. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  278. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  279. qui persaepe vago victor certamine cursus
  280. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  281. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  282. non illi quisquam bello se conferet heros,
  283. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  284. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  285. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  286. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  287. illius egregias virtutes claraque facta
  288. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  289. cum incultum cano solvent a vertice crinem
  290. putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
  291. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  292. namque velut densas praecerpens messor aristas
  293. sole sub ardenti flaventia demetit arva,
  294. Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
  295. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  296. testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
  297. quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
  298. cuius iter caesis angustans corporum acervis
  299. alta tepefaciet permixta flumina caede.
  300. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  301. denique testis erit morti quoque reddita praeda
  302. cum teres excelso coacervatum aggere bustum
  303. excipiet niveos percussae virginis artus.
  304. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  305. nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis
  306. urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,
  307. alta Polyxenia madefient caede sepulcra,
  308. quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,
  309. proiciet truncum submisso poplite corpus.
  310. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  311. quare agite optatos animi coniungite amores.
  312. accipiat coniunx felici foedere divam,
  313. dedatur cupido iam dudum nupta marito.
  314. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  315. non illam nutrix orienti luce revisens
  316. hesterno collum poterit circumdare filo
  317. (currite ducentes subtegmina, currite, fusi),
  318. anxia nec mater discordis maesta puellae
  319. secubitu caros mittet sperare nepotes.
  320. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.”
  321. talia praefantes quondam felicia Pelei
  322. carmina divino cecinerunt pectore Parcae.
  323. praesentes namque ante domos invisere castas
  324. heroum et sese mortali ostendere coetu
  325. caelicolae nondum spreta pietate solebant.
  326. saepe pater divum templo in fulgente, revisens
  327. annua cum festis venissent sacra diebus,
  328. conspexit terra centum procumbere tauros.
  329. saepe vagus Liber Parnasi vertice summo
  330. Thyiadas effusis euantis crinibus egit,
  331. cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes
  332. acciperent laeti divum fumantibus aris.
  333. saepe in letifero belli certamine Mavors