Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  2. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  3. non contecta levi velatum pectus amictu,
  4. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  5. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  6. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  7. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  8. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  9. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  10. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  11. spinosas Erycina serens in pectore curas
  12. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  13. egressus curvis e litoribus Piraei
  14. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  15. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  16. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  17. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  18. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  19. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  20. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  21. proicere optavit potius quam talia Cretam
  22. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  23. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  24. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  25. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  26. regia, quam suavis exspirans castus odores
  27. lectulus in molli complexu matris alebat,
  28. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  29. aurave distinctos educit verna colores,
  30. non prius ex illo flagrantia declinavit
  31. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  32. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  33. heu misere exagitans immiti corde furores,
  34. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  35. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  36. qualibus incensam iactastis mente puellam
  37. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  38. quantos illa tulit languenti corde timores,
  39. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  40. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  41. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  42. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  43. promittens tacito succendit vota labello.
  44. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  45. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  46. indomitus turbo contorquens flamine robur
  47. eruit (illa procul radicitus exturbata
  48. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  49. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  50. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  51. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  52. errabunda regens tenui vestigia filo,
  53. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  54. tecti frustraretur inobservabilis error.
  55. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  56. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  57. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  58. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  59. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  60. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  61. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  62. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  63. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  64. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  65. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  66. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  67. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  68. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  69. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  70. frigidulos udo singultus ore cientem:
  71. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  72. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  73. sicine discedens neglecto numine divum
  74. immernor ah devota domum periuria portas?
  75. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  76. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  77. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  78. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  79. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  80. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  81. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  82. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  83. nulla viri speret sermones esse fideles:
  84. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  85. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  86. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  87. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  88. certe ego te in medio versantem turbine leti
  89. eripui et potius germanum amittere crevi
  90. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  91. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  92. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  93. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  94. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  95. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  96. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  97. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  98. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  99. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  100. quae tibi iucundo famularer serva labore
  101. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  102. purpureave tuum constemens veste cubile.
  103. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  104. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  105. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  106. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  107. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  108. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  109. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  110. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  111. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  112. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  113. perfidus in Creta religasset navita funem,
  114. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  115. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  116. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  117. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  118. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  119. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  120. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  121. coniugis an fido consoler memet amore,
  122. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  123. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  124. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  125. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  126. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  127. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  128. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  129. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  130. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  131. quare, facta virum multantes vindice poena
  132. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  133. frons exspirantis praeportat pectoris iras,