Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  2. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  3. non contecta levi velatum pectus amictu,
  4. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  5. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  6. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  7. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  8. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  9. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  10. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  11. spinosas Erycina serens in pectore curas
  12. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  13. egressus curvis e litoribus Piraei
  14. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  15. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  16. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  17. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  18. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  19. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  20. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  21. proicere optavit potius quam talia Cretam
  22. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  23. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  24. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  25. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  26. regia, quam suavis exspirans castus odores
  27. lectulus in molli complexu matris alebat,
  28. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  29. aurave distinctos educit verna colores,
  30. non prius ex illo flagrantia declinavit
  31. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  32. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  33. heu misere exagitans immiti corde furores,
  34. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  35. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  36. qualibus incensam iactastis mente puellam
  37. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  38. quantos illa tulit languenti corde timores,
  39. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  40. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  41. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  42. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  43. promittens tacito succendit vota labello.
  44. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  45. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  46. indomitus turbo contorquens flamine robur
  47. eruit (illa procul radicitus exturbata
  48. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  49. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  50. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  51. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  52. errabunda regens tenui vestigia filo,
  53. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  54. tecti frustraretur inobservabilis error.
  55. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  56. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  57. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  58. quae misera in gnata deperdita laetabatur,