Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  2. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  3. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  4. non contecta levi velatum pectus amictu,
  5. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  6. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  7. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  8. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  9. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  10. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  11. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  12. spinosas Erycina serens in pectore curas
  13. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  14. egressus curvis e litoribus Piraei
  15. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  16. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  17. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  18. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  19. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  20. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  21. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  22. proicere optavit potius quam talia Cretam
  23. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  24. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  25. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  26. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  27. regia, quam suavis exspirans castus odores
  28. lectulus in molli complexu matris alebat,
  29. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  30. aurave distinctos educit verna colores,
  31. non prius ex illo flagrantia declinavit
  32. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  33. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  34. heu misere exagitans immiti corde furores,
  35. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  36. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  37. qualibus incensam iactastis mente puellam
  38. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!