Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  2. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  3. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  4. non contecta levi velatum pectus amictu,
  5. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  6. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  7. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  8. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  9. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  10. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  11. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  12. spinosas Erycina serens in pectore curas
  13. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  14. egressus curvis e litoribus Piraei
  15. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  16. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  17. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  18. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  19. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  20. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  21. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  22. proicere optavit potius quam talia Cretam
  23. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  24. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  25. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  26. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  27. regia, quam suavis exspirans castus odores
  28. lectulus in molli complexu matris alebat,
  29. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  30. aurave distinctos educit verna colores,
  31. non prius ex illo flagrantia declinavit
  32. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  33. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  34. heu misere exagitans immiti corde furores,
  35. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  36. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  37. qualibus incensam iactastis mente puellam
  38. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  39. quantos illa tulit languenti corde timores,
  40. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  41. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  42. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  43. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  44. promittens tacito succendit vota labello.
  45. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  46. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  47. indomitus turbo contorquens flamine robur
  48. eruit (illa procul radicitus exturbata
  49. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  50. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  51. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  52. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  53. errabunda regens tenui vestigia filo,
  54. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  55. tecti frustraretur inobservabilis error.
  56. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  57. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  58. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  59. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  60. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  61. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  62. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  63. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  64. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  65. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  66. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  67. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  68. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  69. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  70. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  71. frigidulos udo singultus ore cientem:
  72. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  73. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  74. sicine discedens neglecto numine divum
  75. immernor ah devota domum periuria portas?
  76. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  77. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  78. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  79. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  80. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  81. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  82. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  83. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  84. nulla viri speret sermones esse fideles:
  85. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  86. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  87. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  88. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  89. certe ego te in medio versantem turbine leti
  90. eripui et potius germanum amittere crevi
  91. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  92. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  93. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  94. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  95. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  96. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  97. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  98. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  99. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  100. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  101. quae tibi iucundo famularer serva labore
  102. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  103. purpureave tuum constemens veste cubile.
  104. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  105. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  106. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  107. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  108. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  109. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  110. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  111. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  112. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  113. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  114. perfidus in Creta religasset navita funem,
  115. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  116. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  117. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  118. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  119. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  120. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  121. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  122. coniugis an fido consoler memet amore,
  123. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  124. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  125. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  126. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  127. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  128. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  129. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  130. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  131. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  132. quare, facta virum multantes vindice poena
  133. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  134. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  135. huc huc adventate, meas audite querelas,
  136. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  137. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  138. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  139. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  140. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  141. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  142. has postquam maesto profudit pectore voces
  143. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  144. adnuit invicto caelestum numine rector,
  145. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  146. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  147. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  148. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  149. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  150. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  151. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  152. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  153. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  154. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  155. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  156. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  157. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  158. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  159. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  160. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  161. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  162. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  163. sed primum multas expromam mente querelas
  164. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  165. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  166. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  167. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  168. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  169. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  170. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  171. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  172. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  173. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  174. funestam antennae deponant undique vestem
  175. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  176. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  177. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  178. haec mandata prius constanti mente tenentem
  179. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  180. aerium nivei montis liquere cacumen.
  181. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  182. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  183. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  184. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  185. amissum credens immiti Thesea fato.
  186. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  187. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  188. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  189. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  190. multiplices animo volvebat saucia curas.
  191. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  192. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  193. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  194. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  195. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  196. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  197. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  198. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  199. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  200. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  201. plangebant aliae proceris tympana palmis
  202. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  203. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  204. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  205. talibus amplifice vestis decorata figuris
  206. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  207. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  208. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  209. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  210. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  211. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  212. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  213. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  214. post vento crescente magis magis increbescunt
  215. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  216. sic tum vestibuli linquentes regia tecta