Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  2. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  3. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  4. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  5. non contecta levi velatum pectus amictu,
  6. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  7. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  8. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  9. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  10. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  11. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  12. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  13. spinosas Erycina serens in pectore curas
  14. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  15. egressus curvis e litoribus Piraei
  16. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  17. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  18. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  19. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  20. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  21. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  22. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  23. proicere optavit potius quam talia Cretam
  24. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  25. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  26. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  27. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  28. regia, quam suavis exspirans castus odores
  29. lectulus in molli complexu matris alebat,
  30. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  31. aurave distinctos educit verna colores,
  32. non prius ex illo flagrantia declinavit
  33. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  34. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  35. heu misere exagitans immiti corde furores,
  36. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  37. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  38. qualibus incensam iactastis mente puellam
  39. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  40. quantos illa tulit languenti corde timores,
  41. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  42. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  43. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  44. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  45. promittens tacito succendit vota labello.
  46. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  47. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  48. indomitus turbo contorquens flamine robur
  49. eruit (illa procul radicitus exturbata
  50. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  51. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  52. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  53. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  54. errabunda regens tenui vestigia filo,
  55. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  56. tecti frustraretur inobservabilis error.
  57. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  58. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  59. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  60. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  61. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  62. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  63. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  64. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  65. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  66. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  67. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  68. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  69. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  70. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  71. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  72. frigidulos udo singultus ore cientem:
  73. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  74. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  75. sicine discedens neglecto numine divum
  76. immernor ah devota domum periuria portas?
  77. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  78. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  79. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  80. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  81. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  82. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  83. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  84. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  85. nulla viri speret sermones esse fideles:
  86. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  87. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  88. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  89. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  90. certe ego te in medio versantem turbine leti
  91. eripui et potius germanum amittere crevi
  92. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  93. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  94. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  95. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  96. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  97. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  98. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  99. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  100. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  101. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  102. quae tibi iucundo famularer serva labore
  103. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  104. purpureave tuum constemens veste cubile.
  105. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  106. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  107. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  108. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  109. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  110. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  111. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  112. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  113. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  114. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  115. perfidus in Creta religasset navita funem,
  116. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  117. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  118. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  119. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  120. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  121. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  122. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  123. coniugis an fido consoler memet amore,
  124. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  125. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  126. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  127. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  128. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  129. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  130. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  131. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  132. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  133. quare, facta virum multantes vindice poena
  134. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  135. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  136. huc huc adventate, meas audite querelas,
  137. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  138. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  139. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  140. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  141. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  142. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  143. has postquam maesto profudit pectore voces
  144. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  145. adnuit invicto caelestum numine rector,
  146. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  147. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  148. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  149. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  150. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  151. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  152. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  153. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  154. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  155. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  156. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  157. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  158. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  159. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  160. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  161. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  162. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  163. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  164. sed primum multas expromam mente querelas
  165. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  166. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  167. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  168. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  169. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  170. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  171. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  172. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  173. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  174. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  175. funestam antennae deponant undique vestem
  176. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  177. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  178. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  179. haec mandata prius constanti mente tenentem
  180. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  181. aerium nivei montis liquere cacumen.
  182. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  183. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  184. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  185. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  186. amissum credens immiti Thesea fato.
  187. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  188. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  189. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  190. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  191. multiplices animo volvebat saucia curas.
  192. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  193. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  194. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  195. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  196. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  197. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  198. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  199. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  200. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  201. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  202. plangebant aliae proceris tympana palmis
  203. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  204. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  205. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  206. talibus amplifice vestis decorata figuris
  207. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  208. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  209. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  210. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  211. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  212. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  213. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  214. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  215. post vento crescente magis magis increbescunt
  216. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  217. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  218. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  219. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  220. advenit Chiron portans silvestria dona:
  221. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  222. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  223. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  224. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  225. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  226. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  227. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  228. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  229. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  230. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  231. non sine nutanti platano lentaque sorore
  232. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  233. haec circum sedes late contexta locavit,
  234. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  235. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  236. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  237. quam quondam silici restrictus membra catena
  238. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  239. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  240. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  241. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  242. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  243. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  244. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  245. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  246. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  247. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  248. his corpus tremulum complectens undique vestis
  249. candida purpurea talos incinxerat ora,