Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  2. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  3. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  4. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  5. non contecta levi velatum pectus amictu,
  6. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  7. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  8. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  9. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  10. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  11. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  12. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  13. spinosas Erycina serens in pectore curas
  14. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  15. egressus curvis e litoribus Piraei
  16. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  17. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  18. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  19. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  20. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  21. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  22. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  23. proicere optavit potius quam talia Cretam
  24. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  25. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  26. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  27. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  28. regia, quam suavis exspirans castus odores
  29. lectulus in molli complexu matris alebat,
  30. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  31. aurave distinctos educit verna colores,
  32. non prius ex illo flagrantia declinavit
  33. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  34. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  35. heu misere exagitans immiti corde furores,
  36. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  37. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  38. qualibus incensam iactastis mente puellam
  39. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  40. quantos illa tulit languenti corde timores,
  41. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  42. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  43. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  44. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  45. promittens tacito succendit vota labello.
  46. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  47. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  48. indomitus turbo contorquens flamine robur
  49. eruit (illa procul radicitus exturbata
  50. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  51. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  52. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  53. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  54. errabunda regens tenui vestigia filo,
  55. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  56. tecti frustraretur inobservabilis error.
  57. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  58. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  59. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  60. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  61. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  62. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  63. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  64. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  65. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  66. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  67. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  68. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  69. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  70. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  71. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  72. frigidulos udo singultus ore cientem:
  73. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  74. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  75. sicine discedens neglecto numine divum
  76. immernor ah devota domum periuria portas?
  77. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  78. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  79. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  80. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  81. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  82. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  83. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  84. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  85. nulla viri speret sermones esse fideles:
  86. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  87. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  88. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  89. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  90. certe ego te in medio versantem turbine leti
  91. eripui et potius germanum amittere crevi
  92. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  93. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  94. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  95. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  96. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  97. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  98. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  99. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  100. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  101. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  102. quae tibi iucundo famularer serva labore
  103. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  104. purpureave tuum constemens veste cubile.
  105. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  106. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  107. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  108. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  109. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  110. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  111. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  112. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  113. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  114. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  115. perfidus in Creta religasset navita funem,
  116. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  117. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  118. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  119. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  120. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  121. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  122. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  123. coniugis an fido consoler memet amore,
  124. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  125. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  126. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  127. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  128. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  129. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  130. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  131. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  132. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  133. quare, facta virum multantes vindice poena
  134. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  135. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  136. huc huc adventate, meas audite querelas,
  137. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  138. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  139. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  140. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  141. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  142. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  143. has postquam maesto profudit pectore voces
  144. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  145. adnuit invicto caelestum numine rector,
  146. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  147. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  148. ipse autem caeca mentem caligine Theseus