Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  2. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  3. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  4. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  5. non contecta levi velatum pectus amictu,
  6. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  7. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  8. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  9. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  10. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  11. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  12. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  13. spinosas Erycina serens in pectore curas
  14. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  15. egressus curvis e litoribus Piraei
  16. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  17. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  18. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  19. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  20. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  21. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  22. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  23. proicere optavit potius quam talia Cretam
  24. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  25. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  26. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  27. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  28. regia, quam suavis exspirans castus odores
  29. lectulus in molli complexu matris alebat,
  30. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  31. aurave distinctos educit verna colores,
  32. non prius ex illo flagrantia declinavit
  33. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  34. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  35. heu misere exagitans immiti corde furores,
  36. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  37. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  38. qualibus incensam iactastis mente puellam
  39. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  40. quantos illa tulit languenti corde timores,
  41. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  42. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  43. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  44. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  45. promittens tacito succendit vota labello.
  46. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  47. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum