Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  2. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  3. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  4. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  5. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  6. non contecta levi velatum pectus amictu,
  7. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  8. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  9. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  10. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  11. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  12. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  13. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  14. spinosas Erycina serens in pectore curas
  15. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  16. egressus curvis e litoribus Piraei
  17. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  18. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  19. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  20. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  21. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  22. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  23. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  24. proicere optavit potius quam talia Cretam
  25. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  26. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  27. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  28. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  29. regia, quam suavis exspirans castus odores
  30. lectulus in molli complexu matris alebat,
  31. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  32. aurave distinctos educit verna colores,
  33. non prius ex illo flagrantia declinavit
  34. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  35. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  36. heu misere exagitans immiti corde furores,
  37. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  38. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  39. qualibus incensam iactastis mente puellam
  40. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  41. quantos illa tulit languenti corde timores,
  42. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  43. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  44. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  45. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  46. promittens tacito succendit vota labello.
  47. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  48. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  49. indomitus turbo contorquens flamine robur
  50. eruit (illa procul radicitus exturbata
  51. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  52. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  53. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  54. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  55. errabunda regens tenui vestigia filo,
  56. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  57. tecti frustraretur inobservabilis error.
  58. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  59. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  60. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  61. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  62. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  63. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  64. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  65. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  66. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  67. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,