Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi,
  2. caerula verrentes abiegnis aequora palmis.
  3. diva quibus retinens in summis urbibus arces
  4. ipsa levi fecit volitantem flamine currum,
  5. pinea coniungens inflexae texta carinae.
  6. illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.
  7. quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor
  8. tortaque remigio spumis incanduit unda,
  9. emersere freti candenti e gurgite vultus
  10. aequoreae monstrum Nereides admirantes.
  11. illa, siqua alia, viderunt luce marinas
  12. mortales oculis nudato corpore nymphas
  13. nutricum tenus exstantes e gurgite cano.
  14. tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,
  15. tum Thetis humanos non despexit hymenaeos,
  16. tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.
  17. o nimis optato saeclorum tempore nati
  18. heroes, salvete, deum genus, o bona matrum
  19. progenies, salvete iterum
  20. vos ego saepe meo, vos carmine compellabo,
  21. teque adeo eximie taedis felicibus aucte
  22. Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse,
  23. ipse suos divum genitor concessit amores.
  24. tene Thetis tenuit pulcherrirma Nereine?
  25. tene suam Tethys concessit ducere neptem
  26. Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem?
  27. quae simul optatae finito tempore luces
  28. advenere, domum conventu tota frequentat
  29. Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
  30. dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu.
  31. deseritur Cieros, linquunt Phthiotica Tempe
  32. Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
  33. Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
  34. rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
  35. non humilis curvis purgatur vinea rastris,
  36. non glaebam prono convellit vomere taurus,
  37. non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
  38. squalida desertis robigo infertur aratris.
  39. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
  40. regia, fulgenti splendent auro atque argento.
  41. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
  42. tota domus gaudet regali splendida gaza.
  43. pulvinar vero divae geniale locatur
  44. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  45. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  46. haec vestis priscis hominum variata figuris
  47. heroum mira virtutes indicat arte.
  48. namque fluentisono prospectans litore Diae
  49. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  50. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  51. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  52. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  53. desertam in sola miseram se cernat harena.
  54. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  55. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  56. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  57. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  58. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  59. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  60. non contecta levi velatum pectus amictu,
  61. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  62. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  63. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  64. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  65. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  66. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  67. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  68. spinosas Erycina serens in pectore curas
  69. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  70. egressus curvis e litoribus Piraei
  71. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  72. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  73. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  74. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  75. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  76. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  77. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  78. proicere optavit potius quam talia Cretam
  79. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  80. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  81. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  82. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  83. regia, quam suavis exspirans castus odores
  84. lectulus in molli complexu matris alebat,
  85. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  86. aurave distinctos educit verna colores,
  87. non prius ex illo flagrantia declinavit
  88. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  89. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  90. heu misere exagitans immiti corde furores,
  91. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  92. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  93. qualibus incensam iactastis mente puellam
  94. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  95. quantos illa tulit languenti corde timores,
  96. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  97. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  98. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  99. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  100. promittens tacito succendit vota labello.
  101. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  102. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  103. indomitus turbo contorquens flamine robur
  104. eruit (illa procul radicitus exturbata
  105. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  106. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  107. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  108. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  109. errabunda regens tenui vestigia filo,
  110. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  111. tecti frustraretur inobservabilis error.
  112. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  113. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  114. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  115. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  116. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  117. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  118. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  119. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  120. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  121. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  122. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  123. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  124. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  125. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  126. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  127. frigidulos udo singultus ore cientem:
  128. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  129. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  130. sicine discedens neglecto numine divum
  131. immernor ah devota domum periuria portas?
  132. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  133. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  134. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  135. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  136. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  137. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  138. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  139. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  140. nulla viri speret sermones esse fideles:
  141. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  142. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  143. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  144. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  145. certe ego te in medio versantem turbine leti
  146. eripui et potius germanum amittere crevi
  147. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  148. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  149. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  150. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  151. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  152. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  153. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  154. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  155. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  156. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  157. quae tibi iucundo famularer serva labore
  158. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  159. purpureave tuum constemens veste cubile.
  160. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  161. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  162. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  163. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  164. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  165. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  166. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  167. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  168. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  169. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  170. perfidus in Creta religasset navita funem,
  171. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  172. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  173. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  174. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  175. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  176. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  177. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  178. coniugis an fido consoler memet amore,
  179. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  180. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  181. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  182. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  183. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  184. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  185. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  186. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  187. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  188. quare, facta virum multantes vindice poena
  189. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  190. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  191. huc huc adventate, meas audite querelas,
  192. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  193. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  194. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  195. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  196. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  197. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  198. has postquam maesto profudit pectore voces
  199. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  200. adnuit invicto caelestum numine rector,
  201. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  202. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  203. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  204. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  205. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  206. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  207. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  208. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  209. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  210. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  211. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  212. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  213. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  214. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  215. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  216. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  217. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  218. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  219. sed primum multas expromam mente querelas
  220. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  221. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  222. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  223. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  224. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  225. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  226. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  227. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  228. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  229. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  230. funestam antennae deponant undique vestem
  231. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  232. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  233. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  234. haec mandata prius constanti mente tenentem
  235. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  236. aerium nivei montis liquere cacumen.
  237. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  238. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  239. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  240. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  241. amissum credens immiti Thesea fato.
  242. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  243. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  244. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  245. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  246. multiplices animo volvebat saucia curas.
  247. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  248. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  249. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  250. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  251. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  252. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  253. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  254. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  255. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  256. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  257. plangebant aliae proceris tympana palmis
  258. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  259. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  260. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  261. talibus amplifice vestis decorata figuris
  262. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  263. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  264. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  265. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  266. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  267. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  268. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  269. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  270. post vento crescente magis magis increbescunt
  271. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  272. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  273. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  274. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  275. advenit Chiron portans silvestria dona:
  276. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  277. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  278. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  279. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  280. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  281. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  282. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  283. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  284. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  285. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  286. non sine nutanti platano lentaque sorore
  287. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  288. haec circum sedes late contexta locavit,
  289. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  290. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  291. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  292. quam quondam silici restrictus membra catena
  293. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  294. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  295. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  296. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  297. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  298. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  299. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  300. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  301. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  302. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  303. his corpus tremulum complectens undique vestis
  304. candida purpurea talos incinxerat ora,
  305. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  306. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  307. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  308. dextera tum leviter deducens fila supinis
  309. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  310. libratum tereti versabat turbine fusum,
  311. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  312. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  313. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  314. ante pedes autem candentis mollia lanae
  315. vellera virgati custodibant calathisci.
  316. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  317. talia divino fuderunt carmine fata,
  318. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  319. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  320. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  321. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  322. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,