Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi,
  2. caerula verrentes abiegnis aequora palmis.
  3. diva quibus retinens in summis urbibus arces
  4. ipsa levi fecit volitantem flamine currum,
  5. pinea coniungens inflexae texta carinae.
  6. illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.
  7. quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor
  8. tortaque remigio spumis incanduit unda,
  9. emersere freti candenti e gurgite vultus
  10. aequoreae monstrum Nereides admirantes.
  11. illa, siqua alia, viderunt luce marinas
  12. mortales oculis nudato corpore nymphas
  13. nutricum tenus exstantes e gurgite cano.
  14. tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,
  15. tum Thetis humanos non despexit hymenaeos,
  16. tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.
  17. o nimis optato saeclorum tempore nati
  18. heroes, salvete, deum genus, o bona matrum
  19. progenies, salvete iterum
  20. vos ego saepe meo, vos carmine compellabo,
  21. teque adeo eximie taedis felicibus aucte
  22. Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse,
  23. ipse suos divum genitor concessit amores.