Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  2. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  3. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  4. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  5. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  6. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  7. non contecta levi velatum pectus amictu,
  8. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  9. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  10. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  11. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  12. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  13. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  14. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  15. spinosas Erycina serens in pectore curas
  16. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  17. egressus curvis e litoribus Piraei
  18. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  19. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  20. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  21. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  22. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  23. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  24. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  25. proicere optavit potius quam talia Cretam
  26. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  27. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris