Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  2. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  3. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  4. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  5. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  6. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  7. non contecta levi velatum pectus amictu,
  8. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  9. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  10. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  11. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  12. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  13. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  14. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  15. spinosas Erycina serens in pectore curas
  16. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  17. egressus curvis e litoribus Piraei
  18. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  19. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  20. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  21. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  22. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  23. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  24. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  25. proicere optavit potius quam talia Cretam
  26. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  27. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  28. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  29. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  30. regia, quam suavis exspirans castus odores
  31. lectulus in molli complexu matris alebat,
  32. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  33. aurave distinctos educit verna colores,
  34. non prius ex illo flagrantia declinavit
  35. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  36. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  37. heu misere exagitans immiti corde furores,
  38. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  39. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  40. qualibus incensam iactastis mente puellam
  41. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  42. quantos illa tulit languenti corde timores,
  43. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  44. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  45. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  46. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  47. promittens tacito succendit vota labello.
  48. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  49. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  50. indomitus turbo contorquens flamine robur
  51. eruit (illa procul radicitus exturbata
  52. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  53. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  54. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  55. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  56. errabunda regens tenui vestigia filo,
  57. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  58. tecti frustraretur inobservabilis error.
  59. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  60. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  61. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  62. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  63. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  64. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  65. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  66. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  67. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  68. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  69. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  70. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  71. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  72. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  73. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  74. frigidulos udo singultus ore cientem:
  75. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  76. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  77. sicine discedens neglecto numine divum
  78. immernor ah devota domum periuria portas?
  79. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  80. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  81. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  82. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  83. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  84. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  85. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  86. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  87. nulla viri speret sermones esse fideles:
  88. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  89. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  90. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  91. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  92. certe ego te in medio versantem turbine leti
  93. eripui et potius germanum amittere crevi
  94. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  95. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  96. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  97. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  98. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  99. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  100. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  101. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  102. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  103. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  104. quae tibi iucundo famularer serva labore
  105. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  106. purpureave tuum constemens veste cubile.
  107. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  108. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  109. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  110. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  111. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  112. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  113. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  114. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  115. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  116. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  117. perfidus in Creta religasset navita funem,
  118. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  119. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  120. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  121. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  122. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  123. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  124. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  125. coniugis an fido consoler memet amore,
  126. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  127. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  128. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  129. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  130. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  131. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  132. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  133. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  134. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  135. quare, facta virum multantes vindice poena
  136. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  137. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  138. huc huc adventate, meas audite querelas,
  139. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  140. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  141. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  142. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  143. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  144. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  145. has postquam maesto profudit pectore voces
  146. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  147. adnuit invicto caelestum numine rector,
  148. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  149. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  150. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  151. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  152. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  153. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  154. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  155. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  156. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  157. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  158. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  159. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  160. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  161. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  162. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  163. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  164. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  165. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  166. sed primum multas expromam mente querelas
  167. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  168. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  169. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  170. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  171. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  172. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  173. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  174. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  175. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  176. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  177. funestam antennae deponant undique vestem
  178. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  179. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  180. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  181. haec mandata prius constanti mente tenentem
  182. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  183. aerium nivei montis liquere cacumen.
  184. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  185. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  186. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  187. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  188. amissum credens immiti Thesea fato.
  189. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  190. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  191. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  192. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  193. multiplices animo volvebat saucia curas.
  194. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  195. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  196. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  197. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  198. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  199. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  200. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  201. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  202. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  203. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  204. plangebant aliae proceris tympana palmis
  205. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  206. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  207. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  208. talibus amplifice vestis decorata figuris
  209. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  210. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  211. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  212. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  213. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  214. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  215. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  216. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  217. post vento crescente magis magis increbescunt
  218. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  219. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  220. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  221. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  222. advenit Chiron portans silvestria dona:
  223. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  224. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  225. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  226. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  227. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  228. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  229. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  230. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  231. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  232. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  233. non sine nutanti platano lentaque sorore
  234. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  235. haec circum sedes late contexta locavit,
  236. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  237. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  238. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  239. quam quondam silici restrictus membra catena
  240. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  241. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  242. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  243. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  244. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  245. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  246. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  247. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  248. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  249. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  250. his corpus tremulum complectens undique vestis
  251. candida purpurea talos incinxerat ora,
  252. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  253. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  254. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  255. dextera tum leviter deducens fila supinis
  256. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  257. libratum tereti versabat turbine fusum,
  258. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  259. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  260. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  261. ante pedes autem candentis mollia lanae
  262. vellera virgati custodibant calathisci.
  263. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  264. talia divino fuderunt carmine fata,
  265. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  266. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  267. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  268. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  269. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,