Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. auratam optantes Colchis avertere pellem
  2. ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi,
  3. caerula verrentes abiegnis aequora palmis.
  4. diva quibus retinens in summis urbibus arces
  5. ipsa levi fecit volitantem flamine currum,
  6. pinea coniungens inflexae texta carinae.
  7. illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.
  8. quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor
  9. tortaque remigio spumis incanduit unda,
  10. emersere freti candenti e gurgite vultus
  11. aequoreae monstrum Nereides admirantes.
  12. illa, siqua alia, viderunt luce marinas
  13. mortales oculis nudato corpore nymphas
  14. nutricum tenus exstantes e gurgite cano.
  15. tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,
  16. tum Thetis humanos non despexit hymenaeos,
  17. tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.
  18. o nimis optato saeclorum tempore nati
  19. heroes, salvete, deum genus, o bona matrum
  20. progenies, salvete iterum
  21. vos ego saepe meo, vos carmine compellabo,
  22. teque adeo eximie taedis felicibus aucte
  23. Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse,
  24. ipse suos divum genitor concessit amores.
  25. tene Thetis tenuit pulcherrirma Nereine?
  26. tene suam Tethys concessit ducere neptem
  27. Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem?
  28. quae simul optatae finito tempore luces
  29. advenere, domum conventu tota frequentat
  30. Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
  31. dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu.
  32. deseritur Cieros, linquunt Phthiotica Tempe
  33. Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
  34. Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
  35. rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
  36. non humilis curvis purgatur vinea rastris,
  37. non glaebam prono convellit vomere taurus,
  38. non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
  39. squalida desertis robigo infertur aratris.
  40. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
  41. regia, fulgenti splendent auro atque argento.
  42. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
  43. tota domus gaudet regali splendida gaza.
  44. pulvinar vero divae geniale locatur
  45. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  46. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  47. haec vestis priscis hominum variata figuris
  48. heroum mira virtutes indicat arte.
  49. namque fluentisono prospectans litore Diae
  50. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  51. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  52. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  53. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  54. desertam in sola miseram se cernat harena.
  55. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  56. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  57. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  58. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  59. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  60. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  61. non contecta levi velatum pectus amictu,
  62. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  63. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  64. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  65. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  66. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  67. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  68. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  69. spinosas Erycina serens in pectore curas
  70. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  71. egressus curvis e litoribus Piraei
  72. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  73. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  74. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  75. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  76. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  77. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  78. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  79. proicere optavit potius quam talia Cretam
  80. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  81. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  82. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  83. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  84. regia, quam suavis exspirans castus odores
  85. lectulus in molli complexu matris alebat,
  86. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  87. aurave distinctos educit verna colores,
  88. non prius ex illo flagrantia declinavit
  89. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  90. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  91. heu misere exagitans immiti corde furores,
  92. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  93. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  94. qualibus incensam iactastis mente puellam
  95. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  96. quantos illa tulit languenti corde timores,
  97. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  98. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  99. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  100. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  101. promittens tacito succendit vota labello.
  102. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  103. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  104. indomitus turbo contorquens flamine robur
  105. eruit (illa procul radicitus exturbata
  106. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  107. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  108. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  109. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  110. errabunda regens tenui vestigia filo,
  111. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  112. tecti frustraretur inobservabilis error.
  113. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  114. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  115. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  116. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  117. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  118. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  119. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  120. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  121. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  122. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  123. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  124. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  125. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  126. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  127. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  128. frigidulos udo singultus ore cientem:
  129. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  130. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  131. sicine discedens neglecto numine divum
  132. immernor ah devota domum periuria portas?
  133. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  134. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  135. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  136. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  137. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  138. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  139. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  140. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  141. nulla viri speret sermones esse fideles:
  142. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  143. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  144. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  145. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  146. certe ego te in medio versantem turbine leti
  147. eripui et potius germanum amittere crevi
  148. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  149. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  150. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  151. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  152. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  153. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  154. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  155. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  156. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  157. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  158. quae tibi iucundo famularer serva labore
  159. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  160. purpureave tuum constemens veste cubile.
  161. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  162. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  163. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  164. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  165. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  166. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  167. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  168. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  169. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  170. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  171. perfidus in Creta religasset navita funem,
  172. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  173. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  174. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  175. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  176. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  177. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  178. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  179. coniugis an fido consoler memet amore,
  180. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  181. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  182. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  183. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  184. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  185. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  186. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  187. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  188. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  189. quare, facta virum multantes vindice poena
  190. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  191. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  192. huc huc adventate, meas audite querelas,
  193. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  194. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  195. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  196. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  197. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  198. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  199. has postquam maesto profudit pectore voces
  200. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  201. adnuit invicto caelestum numine rector,
  202. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  203. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  204. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  205. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  206. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  207. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  208. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  209. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  210. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  211. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  212. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  213. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  214. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  215. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  216. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  217. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  218. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  219. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  220. sed primum multas expromam mente querelas
  221. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  222. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  223. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  224. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  225. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  226. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  227. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  228. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  229. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  230. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  231. funestam antennae deponant undique vestem
  232. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  233. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  234. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  235. haec mandata prius constanti mente tenentem
  236. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  237. aerium nivei montis liquere cacumen.
  238. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  239. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  240. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  241. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  242. amissum credens immiti Thesea fato.
  243. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  244. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  245. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  246. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  247. multiplices animo volvebat saucia curas.
  248. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  249. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  250. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  251. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  252. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  253. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  254. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  255. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  256. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  257. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  258. plangebant aliae proceris tympana palmis
  259. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  260. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  261. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  262. talibus amplifice vestis decorata figuris
  263. pulvinar complexa suo velabat amictu.