Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  2. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  3. haec vestis priscis hominum variata figuris
  4. heroum mira virtutes indicat arte.
  5. namque fluentisono prospectans litore Diae
  6. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  7. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  8. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  9. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  10. desertam in sola miseram se cernat harena.
  11. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  12. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  13. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  14. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  15. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  16. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  17. non contecta levi velatum pectus amictu,
  18. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  19. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  20. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  21. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  22. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  23. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  24. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  25. spinosas Erycina serens in pectore curas
  26. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  27. egressus curvis e litoribus Piraei
  28. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  29. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  30. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  31. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  32. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  33. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  34. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  35. proicere optavit potius quam talia Cretam
  36. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  37. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  38. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  39. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  40. regia, quam suavis exspirans castus odores
  41. lectulus in molli complexu matris alebat,
  42. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  43. aurave distinctos educit verna colores,
  44. non prius ex illo flagrantia declinavit
  45. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  46. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  47. heu misere exagitans immiti corde furores,
  48. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  49. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  50. qualibus incensam iactastis mente puellam
  51. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  52. quantos illa tulit languenti corde timores,
  53. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  54. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  55. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  56. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  57. promittens tacito succendit vota labello.
  58. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  59. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  60. indomitus turbo contorquens flamine robur
  61. eruit (illa procul radicitus exturbata
  62. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  63. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  64. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  65. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  66. errabunda regens tenui vestigia filo,
  67. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  68. tecti frustraretur inobservabilis error.
  69. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  70. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  71. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  72. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  73. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  74. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  75. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  76. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  77. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  78. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  79. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  80. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  81. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  82. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  83. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  84. frigidulos udo singultus ore cientem: