Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. pulvinar vero divae geniale locatur
  2. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  3. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  4. haec vestis priscis hominum variata figuris
  5. heroum mira virtutes indicat arte.
  6. namque fluentisono prospectans litore Diae
  7. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  8. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  9. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  10. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  11. desertam in sola miseram se cernat harena.
  12. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  13. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  14. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  15. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  16. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  17. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  18. non contecta levi velatum pectus amictu,
  19. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  20. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  21. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  22. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  23. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  24. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  25. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  26. spinosas Erycina serens in pectore curas
  27. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  28. egressus curvis e litoribus Piraei
  29. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  30. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  31. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  32. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  33. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  34. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  35. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  36. proicere optavit potius quam talia Cretam
  37. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  38. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  39. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  40. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  41. regia, quam suavis exspirans castus odores
  42. lectulus in molli complexu matris alebat,
  43. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  44. aurave distinctos educit verna colores,
  45. non prius ex illo flagrantia declinavit
  46. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  47. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  48. heu misere exagitans immiti corde furores,
  49. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  50. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  51. qualibus incensam iactastis mente puellam
  52. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  53. quantos illa tulit languenti corde timores,
  54. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  55. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  56. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  57. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  58. promittens tacito succendit vota labello.
  59. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  60. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  61. indomitus turbo contorquens flamine robur
  62. eruit (illa procul radicitus exturbata
  63. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  64. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  65. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  66. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  67. errabunda regens tenui vestigia filo,
  68. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  69. tecti frustraretur inobservabilis error.
  70. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  71. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  72. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  73. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  74. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  75. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  76. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  77. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  78. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  79. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  80. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  81. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  82. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  83. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  84. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  85. frigidulos udo singultus ore cientem:
  86. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  87. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  88. sicine discedens neglecto numine divum
  89. immernor ah devota domum periuria portas?
  90. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  91. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  92. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  93. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  94. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  95. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  96. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  97. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  98. nulla viri speret sermones esse fideles:
  99. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  100. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  101. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  102. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  103. certe ego te in medio versantem turbine leti
  104. eripui et potius germanum amittere crevi
  105. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  106. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  107. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  108. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  109. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  110. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  111. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  112. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  113. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  114. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  115. quae tibi iucundo famularer serva labore
  116. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  117. purpureave tuum constemens veste cubile.
  118. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  119. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  120. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  121. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  122. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  123. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  124. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  125. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  126. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  127. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  128. perfidus in Creta religasset navita funem,
  129. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  130. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  131. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  132. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  133. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  134. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  135. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  136. coniugis an fido consoler memet amore,
  137. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  138. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  139. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  140. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  141. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  142. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  143. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  144. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  145. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  146. quare, facta virum multantes vindice poena
  147. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  148. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  149. huc huc adventate, meas audite querelas,
  150. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  151. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  152. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  153. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  154. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  155. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  156. has postquam maesto profudit pectore voces
  157. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  158. adnuit invicto caelestum numine rector,
  159. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  160. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  161. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  162. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  163. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  164. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  165. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  166. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  167. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  168. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  169. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  170. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  171. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  172. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  173. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  174. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  175. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  176. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  177. sed primum multas expromam mente querelas
  178. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  179. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  180. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  181. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  182. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  183. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  184. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  185. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  186. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  187. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  188. funestam antennae deponant undique vestem
  189. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  190. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  191. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  192. haec mandata prius constanti mente tenentem
  193. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  194. aerium nivei montis liquere cacumen.
  195. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  196. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  197. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  198. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  199. amissum credens immiti Thesea fato.
  200. sic funesta domus ingressus tecta paterna