Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. pulvinar vero divae geniale locatur
  2. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  3. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  4. haec vestis priscis hominum variata figuris
  5. heroum mira virtutes indicat arte.
  6. namque fluentisono prospectans litore Diae
  7. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  8. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  9. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  10. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  11. desertam in sola miseram se cernat harena.
  12. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  13. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  14. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  15. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  16. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  17. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  18. non contecta levi velatum pectus amictu,
  19. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  20. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  21. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  22. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  23. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  24. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  25. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  26. spinosas Erycina serens in pectore curas
  27. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  28. egressus curvis e litoribus Piraei
  29. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  30. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  31. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  32. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  33. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  34. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  35. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  36. proicere optavit potius quam talia Cretam
  37. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  38. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  39. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  40. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  41. regia, quam suavis exspirans castus odores
  42. lectulus in molli complexu matris alebat,
  43. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  44. aurave distinctos educit verna colores,
  45. non prius ex illo flagrantia declinavit
  46. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  47. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  48. heu misere exagitans immiti corde furores,
  49. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  50. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  51. qualibus incensam iactastis mente puellam
  52. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  53. quantos illa tulit languenti corde timores,
  54. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  55. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  56. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  57. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  58. promittens tacito succendit vota labello.
  59. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  60. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  61. indomitus turbo contorquens flamine robur
  62. eruit (illa procul radicitus exturbata
  63. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  64. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  65. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  66. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  67. errabunda regens tenui vestigia filo,
  68. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  69. tecti frustraretur inobservabilis error.
  70. sed quid ego a primo digressus carmine plura