Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. tota domus gaudet regali splendida gaza.
  2. pulvinar vero divae geniale locatur
  3. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  4. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  5. haec vestis priscis hominum variata figuris
  6. heroum mira virtutes indicat arte.
  7. namque fluentisono prospectans litore Diae
  8. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  9. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  10. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  11. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  12. desertam in sola miseram se cernat harena.
  13. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  14. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  15. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  16. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  17. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  18. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  19. non contecta levi velatum pectus amictu,
  20. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  21. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  22. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  23. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  24. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  25. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  26. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  27. spinosas Erycina serens in pectore curas
  28. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  29. egressus curvis e litoribus Piraei
  30. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  31. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  32. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  33. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  34. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  35. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  36. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  37. proicere optavit potius quam talia Cretam
  38. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  39. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  40. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  41. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  42. regia, quam suavis exspirans castus odores
  43. lectulus in molli complexu matris alebat,
  44. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  45. aurave distinctos educit verna colores,
  46. non prius ex illo flagrantia declinavit
  47. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  48. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  49. heu misere exagitans immiti corde furores,
  50. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  51. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  52. qualibus incensam iactastis mente puellam
  53. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  54. quantos illa tulit languenti corde timores,
  55. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  56. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  57. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  58. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  59. promittens tacito succendit vota labello.
  60. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  61. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  62. indomitus turbo contorquens flamine robur
  63. eruit (illa procul radicitus exturbata
  64. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  65. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  66. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  67. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  68. errabunda regens tenui vestigia filo,
  69. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  70. tecti frustraretur inobservabilis error.
  71. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  72. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  73. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  74. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  75. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  76. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  77. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  78. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  79. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  80. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  81. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  82. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  83. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  84. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  85. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  86. frigidulos udo singultus ore cientem:
  87. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  88. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  89. sicine discedens neglecto numine divum
  90. immernor ah devota domum periuria portas?
  91. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  92. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  93. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  94. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  95. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  96. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  97. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  98. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  99. nulla viri speret sermones esse fideles:
  100. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  101. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  102. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  103. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  104. certe ego te in medio versantem turbine leti
  105. eripui et potius germanum amittere crevi
  106. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  107. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  108. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  109. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  110. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  111. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  112. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  113. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  114. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  115. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  116. quae tibi iucundo famularer serva labore
  117. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  118. purpureave tuum constemens veste cubile.
  119. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  120. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  121. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  122. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  123. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  124. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  125. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  126. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  127. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  128. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  129. perfidus in Creta religasset navita funem,
  130. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  131. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  132. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  133. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  134. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  135. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  136. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  137. coniugis an fido consoler memet amore,
  138. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  139. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  140. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  141. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  142. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  143. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  144. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  145. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  146. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  147. quare, facta virum multantes vindice poena
  148. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  149. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  150. huc huc adventate, meas audite querelas,
  151. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  152. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  153. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  154. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  155. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  156. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  157. has postquam maesto profudit pectore voces
  158. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  159. adnuit invicto caelestum numine rector,
  160. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  161. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  162. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  163. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  164. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  165. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  166. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  167. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  168. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  169. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  170. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  171. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  172. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  173. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  174. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  175. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  176. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  177. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  178. sed primum multas expromam mente querelas
  179. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  180. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  181. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  182. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  183. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,