Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. regia, fulgenti splendent auro atque argento.
  2. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
  3. tota domus gaudet regali splendida gaza.
  4. pulvinar vero divae geniale locatur
  5. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  6. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  7. haec vestis priscis hominum variata figuris
  8. heroum mira virtutes indicat arte.
  9. namque fluentisono prospectans litore Diae
  10. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  11. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  12. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  13. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  14. desertam in sola miseram se cernat harena.
  15. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  16. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  17. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  18. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  19. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  20. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  21. non contecta levi velatum pectus amictu,
  22. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  23. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  24. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  25. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  26. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  27. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  28. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit