Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
  2. regia, fulgenti splendent auro atque argento.
  3. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
  4. tota domus gaudet regali splendida gaza.
  5. pulvinar vero divae geniale locatur
  6. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  7. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  8. haec vestis priscis hominum variata figuris
  9. heroum mira virtutes indicat arte.
  10. namque fluentisono prospectans litore Diae
  11. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  12. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  13. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  14. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  15. desertam in sola miseram se cernat harena.
  16. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  17. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  18. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  19. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  20. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  21. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  22. non contecta levi velatum pectus amictu,
  23. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  24. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  25. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  26. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  27. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  28. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  29. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  30. spinosas Erycina serens in pectore curas
  31. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  32. egressus curvis e litoribus Piraei
  33. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  34. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  35. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  36. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  37. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  38. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  39. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  40. proicere optavit potius quam talia Cretam
  41. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  42. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  43. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  44. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  45. regia, quam suavis exspirans castus odores
  46. lectulus in molli complexu matris alebat,
  47. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  48. aurave distinctos educit verna colores,
  49. non prius ex illo flagrantia declinavit
  50. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  51. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  52. heu misere exagitans immiti corde furores,
  53. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  54. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  55. qualibus incensam iactastis mente puellam
  56. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  57. quantos illa tulit languenti corde timores,
  58. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  59. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  60. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  61. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  62. promittens tacito succendit vota labello.
  63. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  64. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  65. indomitus turbo contorquens flamine robur
  66. eruit (illa procul radicitus exturbata
  67. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  68. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  69. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  70. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  71. errabunda regens tenui vestigia filo,
  72. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  73. tecti frustraretur inobservabilis error.
  74. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  75. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  76. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  77. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  78. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  79. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  80. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  81. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  82. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  83. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  84. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  85. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  86. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  87. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  88. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  89. frigidulos udo singultus ore cientem:
  90. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  91. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  92. sicine discedens neglecto numine divum
  93. immernor ah devota domum periuria portas?
  94. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  95. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  96. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  97. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  98. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  99. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  100. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  101. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  102. nulla viri speret sermones esse fideles:
  103. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  104. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  105. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  106. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  107. certe ego te in medio versantem turbine leti
  108. eripui et potius germanum amittere crevi
  109. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  110. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  111. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  112. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  113. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  114. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  115. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  116. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  117. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  118. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  119. quae tibi iucundo famularer serva labore
  120. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  121. purpureave tuum constemens veste cubile.
  122. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  123. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  124. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  125. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  126. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  127. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  128. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  129. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  130. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  131. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  132. perfidus in Creta religasset navita funem,
  133. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  134. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  135. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  136. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  137. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  138. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  139. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  140. coniugis an fido consoler memet amore,
  141. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  142. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  143. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  144. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  145. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  146. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  147. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  148. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  149. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  150. quare, facta virum multantes vindice poena
  151. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  152. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  153. huc huc adventate, meas audite querelas,
  154. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  155. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  156. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  157. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  158. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  159. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  160. has postquam maesto profudit pectore voces
  161. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  162. adnuit invicto caelestum numine rector,
  163. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  164. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  165. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  166. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  167. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  168. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  169. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  170. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  171. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  172. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  173. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  174. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  175. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  176. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  177. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  178. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  179. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  180. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  181. sed primum multas expromam mente querelas
  182. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  183. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  184. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  185. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  186. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  187. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  188. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  189. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  190. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  191. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  192. funestam antennae deponant undique vestem
  193. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  194. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  195. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  196. haec mandata prius constanti mente tenentem
  197. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  198. aerium nivei montis liquere cacumen.
  199. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  200. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  201. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  202. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  203. amissum credens immiti Thesea fato.
  204. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  205. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  206. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  207. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  208. multiplices animo volvebat saucia curas.
  209. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  210. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  211. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  212. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  213. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  214. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  215. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  216. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  217. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  218. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  219. plangebant aliae proceris tympana palmis
  220. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  221. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  222. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  223. talibus amplifice vestis decorata figuris
  224. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  225. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  226. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  227. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  228. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  229. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  230. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  231. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  232. post vento crescente magis magis increbescunt
  233. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  234. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  235. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  236. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  237. advenit Chiron portans silvestria dona:
  238. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  239. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  240. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  241. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  242. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  243. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  244. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  245. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  246. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  247. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  248. non sine nutanti platano lentaque sorore
  249. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  250. haec circum sedes late contexta locavit,
  251. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  252. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  253. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  254. quam quondam silici restrictus membra catena
  255. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  256. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  257. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  258. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  259. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  260. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  261. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  262. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  263. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  264. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  265. his corpus tremulum complectens undique vestis
  266. candida purpurea talos incinxerat ora,
  267. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  268. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  269. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  270. dextera tum leviter deducens fila supinis
  271. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  272. libratum tereti versabat turbine fusum,
  273. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  274. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  275. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  276. ante pedes autem candentis mollia lanae
  277. vellera virgati custodibant calathisci.
  278. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  279. talia divino fuderunt carmine fata,
  280. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  281. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  282. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  283. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  284. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,