Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. squalida desertis robigo infertur aratris.
  2. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
  3. regia, fulgenti splendent auro atque argento.
  4. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
  5. tota domus gaudet regali splendida gaza.
  6. pulvinar vero divae geniale locatur
  7. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  8. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  9. haec vestis priscis hominum variata figuris
  10. heroum mira virtutes indicat arte.
  11. namque fluentisono prospectans litore Diae
  12. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  13. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  14. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  15. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  16. desertam in sola miseram se cernat harena.
  17. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  18. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  19. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  20. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  21. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  22. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  23. non contecta levi velatum pectus amictu,
  24. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  25. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  26. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.