Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. squalida desertis robigo infertur aratris.
  2. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
  3. regia, fulgenti splendent auro atque argento.
  4. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
  5. tota domus gaudet regali splendida gaza.
  6. pulvinar vero divae geniale locatur
  7. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  8. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  9. haec vestis priscis hominum variata figuris
  10. heroum mira virtutes indicat arte.
  11. namque fluentisono prospectans litore Diae
  12. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  13. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  14. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  15. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  16. desertam in sola miseram se cernat harena.
  17. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  18. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  19. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  20. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  21. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  22. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  23. non contecta levi velatum pectus amictu,
  24. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  25. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  26. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  27. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  28. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  29. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  30. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  31. spinosas Erycina serens in pectore curas
  32. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  33. egressus curvis e litoribus Piraei
  34. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  35. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  36. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  37. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  38. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  39. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  40. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  41. proicere optavit potius quam talia Cretam
  42. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  43. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  44. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  45. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  46. regia, quam suavis exspirans castus odores
  47. lectulus in molli complexu matris alebat,
  48. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  49. aurave distinctos educit verna colores,
  50. non prius ex illo flagrantia declinavit
  51. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  52. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  53. heu misere exagitans immiti corde furores,
  54. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  55. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  56. qualibus incensam iactastis mente puellam
  57. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  58. quantos illa tulit languenti corde timores,
  59. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  60. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  61. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  62. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  63. promittens tacito succendit vota labello.
  64. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  65. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  66. indomitus turbo contorquens flamine robur
  67. eruit (illa procul radicitus exturbata
  68. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  69. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  70. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  71. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  72. errabunda regens tenui vestigia filo,
  73. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  74. tecti frustraretur inobservabilis error.
  75. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  76. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  77. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  78. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  79. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  80. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  81. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  82. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  83. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  84. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  85. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  86. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  87. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  88. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  89. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  90. frigidulos udo singultus ore cientem:
  91. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  92. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  93. sicine discedens neglecto numine divum
  94. immernor ah devota domum periuria portas?
  95. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  96. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  97. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  98. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  99. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  100. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  101. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  102. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  103. nulla viri speret sermones esse fideles:
  104. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  105. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  106. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  107. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  108. certe ego te in medio versantem turbine leti
  109. eripui et potius germanum amittere crevi
  110. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  111. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  112. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  113. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  114. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  115. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  116. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  117. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  118. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  119. at tamen in vestras potuisti ducere sedes