Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
- squalida desertis robigo infertur aratris.
- ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
- regia, fulgenti splendent auro atque argento.
- candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
- tota domus gaudet regali splendida gaza.
- pulvinar vero divae geniale locatur
- sedibus in mediis, Indo quod dente politum
- tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
- haec vestis priscis hominum variata figuris
- heroum mira virtutes indicat arte.
- namque fluentisono prospectans litore Diae
- Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
- indomitos in corde gerens Ariadna furores,
- necdum etiam sese quae visit visere credit,
- ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
- desertam in sola miseram se cernat harena.
- immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
- irrita ventosae linquens promissa procellae.
- quem procul ex alga maestis Minois ocellis
- saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
- prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
- non flavo retinens subtilem vertice mitram,
- non contecta levi velatum pectus amictu,
- non tereti strophio lactentis vincta papillas,
- omnia quae toto delapsa e corpore passim
- ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
- sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
- illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
- toto animo, tota pendebat perdita mente.
- ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
- spinosas Erycina serens in pectore curas
- illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus