Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. non glaebam prono convellit vomere taurus,
  2. non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
  3. squalida desertis robigo infertur aratris.
  4. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
  5. regia, fulgenti splendent auro atque argento.
  6. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
  7. tota domus gaudet regali splendida gaza.
  8. pulvinar vero divae geniale locatur
  9. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  10. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  11. haec vestis priscis hominum variata figuris
  12. heroum mira virtutes indicat arte.
  13. namque fluentisono prospectans litore Diae
  14. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  15. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  16. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  17. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  18. desertam in sola miseram se cernat harena.
  19. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  20. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  21. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  22. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  23. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  24. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  25. non contecta levi velatum pectus amictu,
  26. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  27. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  28. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  29. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  30. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  31. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  32. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  33. spinosas Erycina serens in pectore curas