Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. non humilis curvis purgatur vinea rastris,
  2. non glaebam prono convellit vomere taurus,
  3. non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
  4. squalida desertis robigo infertur aratris.
  5. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
  6. regia, fulgenti splendent auro atque argento.
  7. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
  8. tota domus gaudet regali splendida gaza.
  9. pulvinar vero divae geniale locatur
  10. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  11. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  12. haec vestis priscis hominum variata figuris
  13. heroum mira virtutes indicat arte.
  14. namque fluentisono prospectans litore Diae
  15. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  16. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  17. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  18. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  19. desertam in sola miseram se cernat harena.
  20. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  21. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  22. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  23. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  24. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  25. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  26. non contecta levi velatum pectus amictu,
  27. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  28. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  29. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  30. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  31. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  32. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  33. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  34. spinosas Erycina serens in pectore curas
  35. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  36. egressus curvis e litoribus Piraei
  37. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  38. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  39. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  40. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  41. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  42. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  43. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  44. proicere optavit potius quam talia Cretam
  45. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  46. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  47. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  48. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  49. regia, quam suavis exspirans castus odores
  50. lectulus in molli complexu matris alebat,
  51. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  52. aurave distinctos educit verna colores,
  53. non prius ex illo flagrantia declinavit
  54. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  55. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  56. heu misere exagitans immiti corde furores,
  57. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  58. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  59. qualibus incensam iactastis mente puellam
  60. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  61. quantos illa tulit languenti corde timores,
  62. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  63. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  64. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  65. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  66. promittens tacito succendit vota labello.
  67. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  68. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  69. indomitus turbo contorquens flamine robur
  70. eruit (illa procul radicitus exturbata
  71. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  72. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  73. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  74. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  75. errabunda regens tenui vestigia filo,
  76. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  77. tecti frustraretur inobservabilis error.
  78. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  79. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  80. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  81. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  82. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  83. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  84. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  85. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  86. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  87. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  88. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  89. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  90. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  91. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  92. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  93. frigidulos udo singultus ore cientem:
  94. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  95. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  96. sicine discedens neglecto numine divum
  97. immernor ah devota domum periuria portas?
  98. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  99. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  100. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  101. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  102. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  103. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  104. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  105. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  106. nulla viri speret sermones esse fideles:
  107. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  108. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  109. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  110. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  111. certe ego te in medio versantem turbine leti
  112. eripui et potius germanum amittere crevi
  113. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  114. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  115. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  116. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  117. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  118. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  119. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  120. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  121. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  122. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  123. quae tibi iucundo famularer serva labore
  124. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  125. purpureave tuum constemens veste cubile.
  126. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  127. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  128. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  129. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  130. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  131. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  132. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  133. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  134. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  135. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  136. perfidus in Creta religasset navita funem,
  137. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  138. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  139. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  140. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  141. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  142. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  143. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  144. coniugis an fido consoler memet amore,
  145. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  146. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  147. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  148. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  149. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  150. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  151. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  152. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  153. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  154. quare, facta virum multantes vindice poena
  155. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  156. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  157. huc huc adventate, meas audite querelas,
  158. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  159. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  160. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  161. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  162. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  163. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  164. has postquam maesto profudit pectore voces
  165. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  166. adnuit invicto caelestum numine rector,
  167. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  168. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  169. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  170. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  171. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  172. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  173. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  174. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  175. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  176. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  177. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  178. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  179. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  180. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  181. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  182. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  183. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  184. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  185. sed primum multas expromam mente querelas
  186. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  187. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  188. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  189. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  190. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  191. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  192. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  193. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  194. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  195. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  196. funestam antennae deponant undique vestem
  197. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  198. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  199. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  200. haec mandata prius constanti mente tenentem
  201. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  202. aerium nivei montis liquere cacumen.
  203. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  204. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  205. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  206. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  207. amissum credens immiti Thesea fato.
  208. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  209. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  210. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  211. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  212. multiplices animo volvebat saucia curas.
  213. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  214. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  215. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  216. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  217. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  218. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  219. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  220. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  221. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  222. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  223. plangebant aliae proceris tympana palmis
  224. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  225. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  226. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  227. talibus amplifice vestis decorata figuris
  228. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  229. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  230. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  231. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  232. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  233. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  234. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  235. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  236. post vento crescente magis magis increbescunt
  237. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  238. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  239. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  240. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  241. advenit Chiron portans silvestria dona:
  242. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  243. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  244. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  245. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  246. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  247. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  248. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  249. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  250. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  251. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  252. non sine nutanti platano lentaque sorore
  253. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  254. haec circum sedes late contexta locavit,
  255. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  256. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  257. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  258. quam quondam silici restrictus membra catena
  259. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  260. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  261. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  262. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  263. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  264. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  265. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  266. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  267. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  268. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  269. his corpus tremulum complectens undique vestis
  270. candida purpurea talos incinxerat ora,
  271. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  272. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  273. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  274. dextera tum leviter deducens fila supinis
  275. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  276. libratum tereti versabat turbine fusum,
  277. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  278. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  279. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  280. ante pedes autem candentis mollia lanae
  281. vellera virgati custodibant calathisci.
  282. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  283. talia divino fuderunt carmine fata,
  284. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  285. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  286. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  287. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  288. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  289. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  290. adveniet tibi iam portans optata maritis
  291. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  292. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  293. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  294. levia substernens robusto bracchia collo.
  295. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  296. nulla domus tales unquam contexit amores,
  297. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  298. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  299. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  300. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  301. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  302. qui persaepe vago victor certamine cursus
  303. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  304. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  305. non illi quisquam bello se conferet heros,
  306. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  307. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  308. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  309. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  310. illius egregias virtutes claraque facta
  311. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  312. cum incultum cano solvent a vertice crinem
  313. putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
  314. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  315. namque velut densas praecerpens messor aristas
  316. sole sub ardenti flaventia demetit arva,
  317. Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
  318. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  319. testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
  320. quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
  321. cuius iter caesis angustans corporum acervis
  322. alta tepefaciet permixta flumina caede.
  323. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  324. denique testis erit morti quoque reddita praeda
  325. cum teres excelso coacervatum aggere bustum
  326. excipiet niveos percussae virginis artus.
  327. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  328. nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis
  329. urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,
  330. alta Polyxenia madefient caede sepulcra,
  331. quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,
  332. proiciet truncum submisso poplite corpus.
  333. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  334. quare agite optatos animi coniungite amores.
  335. accipiat coniunx felici foedere divam,
  336. dedatur cupido iam dudum nupta marito.
  337. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  338. non illam nutrix orienti luce revisens
  339. hesterno collum poterit circumdare filo