Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. non humilis curvis purgatur vinea rastris,
  2. non glaebam prono convellit vomere taurus,
  3. non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
  4. squalida desertis robigo infertur aratris.
  5. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
  6. regia, fulgenti splendent auro atque argento.
  7. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
  8. tota domus gaudet regali splendida gaza.
  9. pulvinar vero divae geniale locatur
  10. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  11. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  12. haec vestis priscis hominum variata figuris
  13. heroum mira virtutes indicat arte.
  14. namque fluentisono prospectans litore Diae
  15. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  16. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  17. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  18. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  19. desertam in sola miseram se cernat harena.
  20. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  21. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  22. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  23. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  24. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  25. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  26. non contecta levi velatum pectus amictu,
  27. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  28. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  29. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  30. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  31. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  32. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  33. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  34. spinosas Erycina serens in pectore curas
  35. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  36. egressus curvis e litoribus Piraei
  37. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  38. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  39. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  40. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  41. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  42. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  43. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  44. proicere optavit potius quam talia Cretam
  45. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  46. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  47. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  48. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  49. regia, quam suavis exspirans castus odores
  50. lectulus in molli complexu matris alebat,
  51. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  52. aurave distinctos educit verna colores,
  53. non prius ex illo flagrantia declinavit
  54. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  55. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  56. heu misere exagitans immiti corde furores,
  57. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  58. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  59. qualibus incensam iactastis mente puellam
  60. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  61. quantos illa tulit languenti corde timores,
  62. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  63. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  64. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  65. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  66. promittens tacito succendit vota labello.
  67. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  68. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  69. indomitus turbo contorquens flamine robur
  70. eruit (illa procul radicitus exturbata
  71. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  72. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  73. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  74. inde pedem sospes multa cum laude reflexit