Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis,
  2. auratam optantes Colchis avertere pellem
  3. ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi,
  4. caerula verrentes abiegnis aequora palmis.
  5. diva quibus retinens in summis urbibus arces
  6. ipsa levi fecit volitantem flamine currum,
  7. pinea coniungens inflexae texta carinae.
  8. illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.
  9. quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor
  10. tortaque remigio spumis incanduit unda,
  11. emersere freti candenti e gurgite vultus
  12. aequoreae monstrum Nereides admirantes.
  13. illa, siqua alia, viderunt luce marinas
  14. mortales oculis nudato corpore nymphas
  15. nutricum tenus exstantes e gurgite cano.
  16. tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,
  17. tum Thetis humanos non despexit hymenaeos,
  18. tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.
  19. o nimis optato saeclorum tempore nati
  20. heroes, salvete, deum genus, o bona matrum
  21. progenies, salvete iterum
  22. vos ego saepe meo, vos carmine compellabo,
  23. teque adeo eximie taedis felicibus aucte
  24. Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse,
  25. ipse suos divum genitor concessit amores.
  26. tene Thetis tenuit pulcherrirma Nereine?
  27. tene suam Tethys concessit ducere neptem
  28. Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem?
  29. quae simul optatae finito tempore luces
  30. advenere, domum conventu tota frequentat
  31. Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
  32. dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu.
  33. deseritur Cieros, linquunt Phthiotica Tempe
  34. Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
  35. Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
  36. rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
  37. non humilis curvis purgatur vinea rastris,
  38. non glaebam prono convellit vomere taurus,
  39. non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
  40. squalida desertis robigo infertur aratris.
  41. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
  42. regia, fulgenti splendent auro atque argento.
  43. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,