Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis,
  2. auratam optantes Colchis avertere pellem
  3. ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi,
  4. caerula verrentes abiegnis aequora palmis.
  5. diva quibus retinens in summis urbibus arces
  6. ipsa levi fecit volitantem flamine currum,
  7. pinea coniungens inflexae texta carinae.
  8. illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.
  9. quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor
  10. tortaque remigio spumis incanduit unda,
  11. emersere freti candenti e gurgite vultus
  12. aequoreae monstrum Nereides admirantes.
  13. illa, siqua alia, viderunt luce marinas
  14. mortales oculis nudato corpore nymphas
  15. nutricum tenus exstantes e gurgite cano.
  16. tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,
  17. tum Thetis humanos non despexit hymenaeos,
  18. tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.
  19. o nimis optato saeclorum tempore nati
  20. heroes, salvete, deum genus, o bona matrum
  21. progenies, salvete iterum
  22. vos ego saepe meo, vos carmine compellabo,
  23. teque adeo eximie taedis felicibus aucte
  24. Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse,
  25. ipse suos divum genitor concessit amores.
  26. tene Thetis tenuit pulcherrirma Nereine?
  27. tene suam Tethys concessit ducere neptem
  28. Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem?
  29. quae simul optatae finito tempore luces
  30. advenere, domum conventu tota frequentat
  31. Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
  32. dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu.
  33. deseritur Cieros, linquunt Phthiotica Tempe
  34. Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
  35. Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
  36. rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
  37. non humilis curvis purgatur vinea rastris,
  38. non glaebam prono convellit vomere taurus,
  39. non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
  40. squalida desertis robigo infertur aratris.
  41. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
  42. regia, fulgenti splendent auro atque argento.
  43. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
  44. tota domus gaudet regali splendida gaza.
  45. pulvinar vero divae geniale locatur
  46. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  47. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  48. haec vestis priscis hominum variata figuris
  49. heroum mira virtutes indicat arte.
  50. namque fluentisono prospectans litore Diae
  51. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  52. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  53. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  54. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  55. desertam in sola miseram se cernat harena.
  56. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  57. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  58. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  59. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  60. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  61. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  62. non contecta levi velatum pectus amictu,
  63. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  64. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  65. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  66. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  67. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  68. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  69. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  70. spinosas Erycina serens in pectore curas
  71. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  72. egressus curvis e litoribus Piraei
  73. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  74. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  75. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  76. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  77. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  78. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  79. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  80. proicere optavit potius quam talia Cretam
  81. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  82. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  83. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  84. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  85. regia, quam suavis exspirans castus odores
  86. lectulus in molli complexu matris alebat,
  87. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  88. aurave distinctos educit verna colores,
  89. non prius ex illo flagrantia declinavit
  90. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  91. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  92. heu misere exagitans immiti corde furores,
  93. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  94. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  95. qualibus incensam iactastis mente puellam
  96. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  97. quantos illa tulit languenti corde timores,
  98. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  99. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  100. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  101. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  102. promittens tacito succendit vota labello.
  103. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  104. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  105. indomitus turbo contorquens flamine robur
  106. eruit (illa procul radicitus exturbata
  107. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  108. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  109. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  110. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  111. errabunda regens tenui vestigia filo,
  112. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  113. tecti frustraretur inobservabilis error.
  114. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  115. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  116. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  117. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  118. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  119. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  120. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  121. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  122. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  123. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  124. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  125. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  126. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  127. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  128. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  129. frigidulos udo singultus ore cientem:
  130. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  131. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  132. sicine discedens neglecto numine divum
  133. immernor ah devota domum periuria portas?
  134. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  135. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  136. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  137. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  138. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  139. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  140. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  141. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  142. nulla viri speret sermones esse fideles:
  143. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  144. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  145. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  146. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  147. certe ego te in medio versantem turbine leti
  148. eripui et potius germanum amittere crevi
  149. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  150. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  151. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  152. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  153. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  154. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  155. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  156. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  157. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  158. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  159. quae tibi iucundo famularer serva labore
  160. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  161. purpureave tuum constemens veste cubile.
  162. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  163. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  164. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  165. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  166. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  167. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  168. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  169. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  170. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  171. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  172. perfidus in Creta religasset navita funem,
  173. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  174. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  175. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  176. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  177. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  178. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  179. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  180. coniugis an fido consoler memet amore,
  181. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  182. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  183. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  184. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  185. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  186. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  187. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  188. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  189. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  190. quare, facta virum multantes vindice poena
  191. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  192. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  193. huc huc adventate, meas audite querelas,
  194. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  195. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  196. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  197. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  198. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  199. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  200. has postquam maesto profudit pectore voces
  201. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  202. adnuit invicto caelestum numine rector,
  203. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  204. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  205. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  206. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  207. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  208. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  209. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  210. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  211. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  212. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  213. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  214. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  215. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  216. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  217. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  218. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  219. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  220. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  221. sed primum multas expromam mente querelas
  222. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  223. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  224. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  225. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  226. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  227. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  228. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  229. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  230. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  231. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  232. funestam antennae deponant undique vestem
  233. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  234. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  235. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  236. haec mandata prius constanti mente tenentem
  237. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  238. aerium nivei montis liquere cacumen.
  239. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  240. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  241. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  242. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  243. amissum credens immiti Thesea fato.
  244. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  245. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  246. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  247. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  248. multiplices animo volvebat saucia curas.
  249. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  250. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  251. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  252. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  253. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  254. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  255. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  256. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  257. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  258. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  259. plangebant aliae proceris tympana palmis
  260. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  261. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  262. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  263. talibus amplifice vestis decorata figuris
  264. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  265. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  266. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  267. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  268. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  269. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  270. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  271. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  272. post vento crescente magis magis increbescunt
  273. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  274. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  275. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  276. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  277. advenit Chiron portans silvestria dona:
  278. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  279. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  280. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  281. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  282. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  283. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  284. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  285. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  286. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  287. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  288. non sine nutanti platano lentaque sorore
  289. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  290. haec circum sedes late contexta locavit,
  291. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  292. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  293. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  294. quam quondam silici restrictus membra catena
  295. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  296. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  297. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  298. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  299. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  300. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  301. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  302. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  303. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  304. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  305. his corpus tremulum complectens undique vestis
  306. candida purpurea talos incinxerat ora,
  307. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  308. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  309. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  310. dextera tum leviter deducens fila supinis
  311. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  312. libratum tereti versabat turbine fusum,
  313. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  314. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  315. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  316. ante pedes autem candentis mollia lanae
  317. vellera virgati custodibant calathisci.
  318. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  319. talia divino fuderunt carmine fata,
  320. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  321. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  322. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  323. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  324. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  325. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  326. adveniet tibi iam portans optata maritis
  327. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  328. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  329. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  330. levia substernens robusto bracchia collo.
  331. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  332. nulla domus tales unquam contexit amores,
  333. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  334. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  335. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  336. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  337. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  338. qui persaepe vago victor certamine cursus
  339. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  340. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  341. non illi quisquam bello se conferet heros,
  342. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  343. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  344. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  345. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  346. illius egregias virtutes claraque facta
  347. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  348. cum incultum cano solvent a vertice crinem
  349. putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
  350. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  351. namque velut densas praecerpens messor aristas